Latin
137
Johannes Hevelius, Selenographia 137
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem ideò tam fusè &distinctè explicare volui, ut eò faciliùs imposterum, inter Montes ac Valles Lunares, hasque partes nostras terrenas comparationem instituere possim; naturam quoque omnium &essentiam ac qualitatem eò clariùs &explicatiùs omnibus Selenographiae studiosis propositurus &traditurus. Sed ad observationes ipsas iterum redeamus, ac recenseamus, quid insuper in Lunâ sit animadversum. Inter Macula Lunares tirtualia, diversae magnitudinis, minores Maculae nigricantiores, iu lucidissimis circumcirculis lucidissimis circundatae, in phasibus tam Lunae crecinctae mutant colores. scentis, quàm decrescentis, sunt observatae; quae quoad calorem rarissimè sibi similes, non solùm prope, vel in ipso confinio, verùm etiam in totâ illâ parte Lunae illuminatâ (hic Maculas illas magnas, nudis oculis aspectabiles, de quibus imposterum, non intelligo) quemadmodum perspicuè ex omnibus phasium Hi circuli Iconismis deprehenditur. Has Maculas verò, non nisi Valles Incidi, montium sunt veresse praeruptis excelsioribus densissimisque Montibus undique ties. vestitas, ex sequentibus colligere licuit rationibus. Quibus appaPrimò; cùm Valles (ut illas ita appellare liceat, etsi nondum rentris &ratignibus siid sit demonstratum) in ipsâ Sectione lucis &umbrae existenmus persuasi, Montes &tes, vel circa illam, semper obscurissimae ac umbris plenissimae Valles in Lufuerint deprehensae; quod ad oculum demonstrat praesertim na extare. ostendunt. Secundòs quia Valles, quò longiùs tempore Lunae crescentis à confinio recedunt, eò majori lumine perfunduntur, more Vallium Terrenarum: ita ut umbra quotidie decrescat brevior, arctior, rariorque existat; pro majore distantiâ Lunae à Sole, vel situ Solis elevatiori. Punctum verticale autem cùm attingit Luna, tempore scilicet plenilunii, prorsus hae modò dictae Valles illuminantur, &cùm fuerint nigrae obscurissimaeque, clarissimae evadunt. Tertiò; cùm mox post oppositionem, Luna quando decrescere, Sol verò à circulo verticali recedere, horizontemque versùs occiduum declinare incipit, umbra in omnibus istis Vallibus &cavernis more &ordine consueto denuo oriatur; nisi quòd umbra locum mutet in latusque alterum se conferat. Et hae Probatur ex Opticis, has rationes, certa indubita taque esse argumenta corpus scabrosum à lavi inter noscendi.