Latin
142
Johannes Hevelius, Selenographia 142
Unproofread scanNot analysed yet
ipsa peripheriâ conspici posse, putal Ab Antor. multories, tempore Ple nilunii, in ipsa peripheriâ, emmenrias esse conspectas, sibilia hic statuantur, quae nullo modo existere possunt. Insuper verò, si quisquam prodibit, qui hoc phoenomenon cum partibus rarioribus &densioribus conciliare poterit, ita ut observationibus nostris, in quibuscunque planè respondeant; profectò me ad Peripateticorum castra transiturum palàm hic edico. Et tantum respondere volui ad primam P. Mar. Bettini instantiam. Alteram quod attinet, dum inquit: Cum nulla sint phaenomena in Lunae peripheria, vel vestigia partium extra alias extantium, vel densiorum ac rariorum contiguarum sive continuarum; ideò negamus in eâ partes dissimulares, &per consequens etiam Montes in facie Lunae. In Apiar. 8. Progym. 6. prop. 2. Quibus verbis breviter voluit indicare, non lolùm nullas esse in peripheriâ eminentias, sed &per indirectum negare, omnes Montes, Valles concavitatesque in reliquâ parte Lunae: nam, si ullo modo (pergit) concedi debeant in ipsâ peripheriâ, necesse est, ut propè Plenilunium vel mox futurum vel ante factum, appareant: at (inquit) inperipheria non spectantur, nec ob oppositoribus observatae unquamponuntur, ac multò minùs ponendae sunt, cùm Luna est inter oculum &Solem; nam eas tunc spectari sive in facie, sive in peripheriâ Lunae falsum est, atque impossibile, ob praedicta. Haec autem si indubitatè &apertè essent vera, adeò nollem profectò adversus luculentam pugnare veritatem, ut potiùs victoriam ultrò concederem. Fateri quidem oportet ejusmodi areolas clariores, vel paulò ante, vel post plenilunium, adhuc à nemine extra confinium lucis &umbrosae partis hactenus fuisse animadversas, nedum asperam &inaequalem ipsam peripheriam tum temporis unquam observatam, teste Galilaeo de Galilaeis in Nunc. Sider. pag. 20. Idcircò frustrà esse, Montes &Valles in Lunâ ut statuantur, haec dum leguntur, facilè quempiam cogitaturum existimo. Verumenimverò; festina lente, &suspende paululùm judicium tuum, Lector Benevole: certiora (ut ut inaudita) ex me accipies: me, nimirum tempore diversissimo, talia phoenomena tam paulò ante, quàm post oppositionem, imò (quod majorem meretur admirationem) eâdem die Plenilunu, ut &in ipso Oppositionis articulo, saepissimè observasse. Ne autem verbis id solummodo confirmare videar, nonnullas ex multis observationes in medium proferam. I. In pha1. In phasi Lunae Adultae, Anno 1644. die 21.