Latin
143
Johannes Hevelius, Selenographia 143
Unproofread scanNot analysed yet
Ianuarii observatae, quatuor notabiles areolae clariores vel illuminatae Mon tium vertices extra sectionem luminosae partis, orientali peripheriae adhaerentes cernuntur; in medio scilicet tres, superiùs una, Supernam versùs: praeterea etiam totum confinium satis asperum &inaequale, nisi in illo unico tantùm loco, ubi Maculam quandam magnam, Mare nimirum quoddam intersecat, conspicitur: quod fieri haud aliter potuit, veluti sub finem hujus capitis declarabitur. 2. In phasi decimâ nonâ, Lunae ad oppositionem vergentis, Anno 1644. die 22. Ianuar. primâ statim die, post verum Plenilunium, itidem peripheriâ occidua non parùm anfractuosa apparuit. 3. In facie 22. Lunae, Anno 1643. die 26. Novemb. depictę, ut &in vigesimâ tertiâ Anno 1643. die 27. delineatae non modò peripheria occidentalis dentata &tortuosa, verùm etiam quamplurima puncta lucida fuerunt annotata. Forsan autem regeras; talia quidem primâ vel alterâ ante vel post oppositionem, sed non eâdem die istius aspectus esse observata, &animadversa? At verò ut &huic objectioni occurram, propterea quarundam aliarum insignium observationum mentionem faciam, quales hactenus vix à quopiam (nec tamen arroganter hoc dictum velim) sunt habitae: Faciem nempe Lunae, etiam verae Oppositionis tempore, interdum non prorsùs levigatâ peripheriâ terminatam &penitus plenam vidi, sed latere quodam satis aspero existente; nonnunquam etiam puncta illuminata, clarissima, extra peripheriam aliquatenus distantia, dilucidè sunt conspecta: quae asperitas non solùm in limbo Occiduo vel Eoo, sed, certo tempore, etiam in limbo Australi vel Boreali fuit aspectabilis. Quod rogo benè notetur: nam attento hoc phoenomeno multa incognita &intellectu difficilima imposterum intelligi &explicari posse; sicuti suo loco &tempore monstrabitur. Tale exemplum notabile, se mihi obtulit, Anno 1644. die 23. Ianuarii, horâ septimâ vespertinâ, quartâ ante verum Plenilunium: quo tempore peripheria Lunae propemodum rotundata nibus probatur. Obserratio prima. Observatio secunda. Observatio tertia. Autorem, asperitatem