Latin
144
Johannes Hevelius, Selenographia 144
Unproofread scanNot analysed yet
peripheriae lunaris, tam in Australi quam Boreali parre animadrertisse. Observatio quaria. data videbatur, nisi quòd in margine orientali duae adhuc eminentiae &areolae essent conspicuae. Horâ verò abhinc quartâ, tempore nimirum verae oppositionis, horâ decimâ vespertinâ; limbus ad ortum vergens, jam prorsus aequabilis &laevigatus erat; rursum marginem Borealem iterum notabilis invaserat asperitas, cùm tamen potiùs decrementum quoddam in latere occiduo conspici debuisset. Simile praeclarum exemplum à nobis observatum, Anno 1644. die 23. Martii, horâ septimâ vespertina, nonâ post rectum Luminarium aspectum; ad peripheriam scilicet Zephyrum respicientem, nihil quicquam adhuc decreverat, uti meritò debuisset; verùm limbus Australis non mediocriter erat asper &inaequalis, quae asperitas quintam ferè superficiei partem afficiebat: circa medium, extra peripheriam, quamvis ferè arctè cohęrerent, duae parvulae lucidissimae arcuatae particulae, ac si Montium essent vertices, conspiciebantur: quod jure profectò miramur, ejusmodi asperitatem sub ipso Plenilunio vel etiam paulò post, &quidem in alio planè latere, quàm debebat, cerni potuisse. Quae peripheriae inaequalitas adhuc horâ duodecimâ à meridie numerata, animadvertebatur; tametsi paulatim decresceret, planiorque evaderet; è contrario limbi asperitas Subsolanum respicientis, sensim crescebat. Ex quibus exemplis (alia ut taceam, quae in commodiorem reservamus locum) satis superque videre est, non modò in ipsâ peripheria Lunae, &extra illam, tam paulò ante, quàm post oppositionem, areolas quasdam clariores esse conspicuas, sed &eadem die, &quidem tempore verae oppositionis non minùs ejusmodi phoenomena apparere: quae utique non sunt nisi vertices &cacumina celsorum Montium ibidem existentium. Postquam igitur P. Marius Bettinus in Apiario suo 8. Progymn. 6. prop. 2. Sultim. in hunc ratiocinatur modum: cùm in peripheriâ Lunae circa Plenilunium nulla sanè asperitas &inaequalitas animadvertitur, nec à quopiam unquam observata ponitur; itaque in peripheriâ, nullo modo Montes &Valles, &per consequens nec in aliâ quàpiam Lunae parte, concedimus: hoc argumentum inverto, &sic contra illum argumentor: cùm sint phoenomena in Lunae peripheriâ, vel vestigia quamplurima partium extra alias extantium, à nobis multoties, tam paulò ante, vel post Plenilunium, quàm tempore verae oppositionis, observata; concludendum esse partes extantes supra alias, hoc est, Montes Vallesque tam in ipsâ peripheriâ, quàm in totâ reliquâ superficie Lunari.