Latin
CAPUT VII
Johannes Hevelius, Selenographia 157
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò; cùm Lunae superficies planè sit aspera &inaequalis, Montibus undique praecelsis referta, prout jam ex parte innotuit, &imposterum etiam pluribus fiet manifestum: idcirco, pariter &ex hoc concludendum, Coelum minimè esse durum, solidum &impervium; aliàs moveri haud posset, nisi vacuo concesso, vel penetratione corporum; quemadmodum facilè colligere quilibet poterit. Tertiò: Planetas omnes Solem pro centro agnoscere, nullis indiget jam ampliùs argumentis: hinc Mars, Venus &Mercurius modò supra Solem elevantur, modò infra illum conspiciuntur, phasibus Veneris &Mercurii id attestantibus. Quod si igitur Coelum durum &impervium detur, qualis bone DEVS penetratio corporum &dimensionum inde existeret, quando hi praedicti Planetae sphaeram Solis intersecarent! Simile quid accideret apud loviales, &Circum Saturnales, nisi Coelum liquidum &fluidum statuas. Quartò; Animo profectò libenti, à Peripatetico quodam perciperem, quomodo stellae novae (quarum novem vel decem egregiae magnitudinis in Coelo &inter fixas ipsas extiterunt) vel Cometae (quorum alii Sole ipso altiores fuerunt) generentur &corrumpantur, vel quomodo moveantur in altumque evehantur, si sphaerae reales concederentur? ut taceam de Faculis &Maculis Solaribus, quae circa Solem pariter oriuntur, moventur &in nihilum rediguntur. Ita ut certissimum sit nullum apparere phoenomenon, quod non longè facilius, datâ Coeli tenuitate seu liquiditate, concipi, salvari &explicari possit, quàm si duros &adamantinos esse coelestes orbes supponamus. Concludo igitur eum ferè omnibus clarissimis Astronomis ac Philosophis: unicum esse Coelum, idque aethereum, aëris instar, liquidum, in quo Stellae &Planetae moventur; non Coelum ipsum, vel Astra orbibus infixa ferri: quae opinio, teste PatriCaelum, si sit durum, necesse, ut penetrario corporam sequaturDarâ Cali fluiditate oMHia plMomena faciliis intelliguntur atque salvantur.