Latin
CAPUT VII
Johannes Hevelius, Selenographia 158
Unproofread scanNot analysed yet
Mnicum est Coelum quidem liquidum. Patritio lib. 17. pag. 104. Mala omnia in Astronomiam &Physicam invexit. Plura, qui cupit cognoscere ex innumeris Autoribus, Philosophis &Patribus congesta, de Coelo nempe liquido, legat partis 11. lib. 4. Rosae Vrsinae cap. 26. 27. &sequentia. Quemadmodum igitur nunc duae diversae opiniones, inter doctos, tam Veteres, quàm Neotericos foventur; quorum aliqui, sphaeras in Coelo reales fingunt, aliqui Coelum liquidum supponunt: itaque diversae etiam ab illis hypotheses statuuntur, illae autem in Astronomiâ praestant, quantum Axiomata in Geometriâ; &meritò vera principia sensualia Sideralis scientiae nominantur; per quas hypotheses, figura, ordo &motus corporum coelestium, oculis subjicitur. Non possum autem certè non mirari, primò quidem, ingenium humanum tales hypotheses, excogitare &invenire potuisse; si nimirum talis equidem ordo atque constitutio corporum, ibidem in Coelo adsit. Secundò, etiamsi planè alia ab opinione nostrâ diversa constitutio, figurae, ordinis, &motus Coeli Siderei detur, nihilominus mirari oportet, has ab hominibus excogitatas, &quasi fictas hypotheses, talem arctissimam habere affinitatem, cum Coelo &stellis ipsis; adeò ut harum adminiculo motus coelestes, licet post aliquot secula futura, certissimè praedici, &supputari possint. Ex quibus perspicuè patet, has hypotheses, non esse deliria Astronomorum, uti Philosophus quidam existimat, cujus nomen honoris ergo indicare nolo. Earum hypothesium, tres sunt principales formae, ut reliquas diversas praeteream, nimirum: 1. Peripatetica, seu Ptolemaica, 2. Tychonica, 3. Pythagorica, seu Copernicana. Vt autem initiò paucis agam, de origine primae hypotheseos, itemque quibus rationibus impulsi autores fuerint, tale quid statuere, sciendum: postquam scilicet veteres Chaldaei &Aegyptii, primi Siderum Scrutatores, perspicuè viderunt &observaverunt, non solùm singulis diebus, spatio quatuor viginti horarum, stellas omnes &corpora aetherea ab ortu, per meridiem, in occasum moveri &circumvolvi, sed, praeter hunc motum, Solem, Lunam ut &reliquos Planetas, adhuc peculiari motu ab occasu nempe in ortum, esse praeditos; tametsi unius Planetae motus longè velocior quàm alterius existeret: idcirco statuerunt, tot sphaeras reales, quot motus diversos in Coelo animadvertêre, nimirum octo: ita ut extimam, pro firmamento acceptaverint, stellasque fixas appellaverint, quùm initiò nullum alium motum, quàm illum diurnum, ab ortu in occasum, circa illas deprehenderint, &demum in medio, pro centro, Terram &quidem immobilem collocaverint.