Latin
CAPUT VII
Johannes Hevelius, Selenographia 160
Unproofread scanNot analysed yet
annis, vixerunt, à Rege Alphonso Castiliae convocati, ex certis fundamentis concluserunt, numerum sphaerarum, adhuc esse augendum; quia deprehenderant, stellas fixas, declinationes suas, post Ptolemaei tempora, variasse; quem motum, trepidationis vocarunt, &octavae sphaerae assignarunt; ita ut decima fuerit addita, quae primum mobile referret. His decem Sphaeris, posteri undecimam addiderunt, Coelum nimirum Empyreum, sedem DEI, Angelorum, &Beatorum. Habuerunt igitur, in hac hypothesi Ptolemaicâ Alphonsinâ, priores Astronomi, Terram nostram immobilem pro centro, circa hanc quatuor elementa, deinde Lunam ejusque sphaeram: cùm motus ejus sit velocissimus prae reliquis omnibus corporibus coelestibus; quae in quatuor circiter hebdomadis, cursum suum motu proprio absolvat. 2. Dehinc Mercurio, qui concitatissimus post Lunam, sphaeram scilicet secundam assignarunt. 3. Veneri, quia paulò esset tardior, idcirco tertia sphaera est attributa. 4. Hanc sequitur Sol, qui spatio unius anni, signa illa duodecim coelestia percurrit. 5. Postea Mars; in duobus siquidem annis tantummodo cursum suum absolvit. 6. Mox Iupiter, qui nempe in duodecim duntaxat annis circulum suum pervagatur. 7. Post lovem sequitur Sphaera Saturni: quippe Saturnus est omnium Planetarum tardissimus, qui triginta circiter annis, circulum suum peragrat. Saturno succedit sphaera octava, stellarum nempe fixarum, cujus revolutiones in circellis ad capita Arietis &Librae appositis, annis 7000. restituuntur, quibus ad idem punctum recurrunt Anomalię Aequinoctiorum. Post hanc, nonam statuerunt, quae motum suum proprium s. s. s. in 49000. annis primùm absolvit. Denique, Decima reliquas omnes circundat, quae diurnas revolutiones conficit, &omnes sphaeras simul secum, tam Fixarum, quam Erraticarum, contra seriem signorum, ab ortu in occalum, movet &rapit. Ex quo conficitur, Coelum moveri motu triplici 1. Motu diur no. 2. Motu proprio. 3. Motu trepidationis, qui Mundi Polum versùs fertur. Hic ordo Sphaerarum Corporum coelestium, in figurâ sequenti perspicuè est delineatus. Qecis telemaice Rιμοηin. Tea. iee g 2 Sal et ie inig. bie eltente. Senue essie. ete eigeAus &e. Iam quidem meritò de Systemate Pythagorico &Copernicano, aliquid dicere opus esset; certas autem ob caussas, etiamsi hoc sit antiquius, priùs de Tychonico aliquid in medium proferam, de Pythagorico, postmodum dicturus.