Latin
CAPUT VII
Johannes Hevelius, Selenographia 159
Unproofread scanNot analysed yet
In ordins Ordinem quod concernit Planetarum vel sphaerarum, quisphararum, Veteres inter bus moveri debeant, Veteres non omnes unum eundemque se non conreniunt. servant, licet in hoc inter illos conveniat, proximè majorem, fixis viciniorem sphaeram esse Saturni, deinde lovis &Martis huic esse proximas, postea, uti chaldaeorum plerique, quibus Cicero astipulatur, sphaeram sequi Solis. Aegyptii verò, cum Platone &Aristotele, sicuti apud Plutarchum lib. 2. cap. 15. de Placitis Philos. &Divinum Platonem lib. 32. de Naturâ pag. 713. legitur; statim post Martem Mercurium, deinceps Venerem Solem, &tandem Lunam, Terrae vicinissimam, collocarunt. Supremam autem sphaeram stellarum fixarum, octavam scilicet, firmamentum, existimarunt primum istud esse mobile, quod reliquorum Planetarum sphaeras, secum in quatuor viginti horis simul circumrapiat, ab ortu in occasum contra seriem signorum: qui motus aliàs diurnus stellarum appellatur. Has praedictas octo sphaeras (quas Aristotelici &Peripatetici, pro veris realibus habuerunt, in quibus omnes Stellae affixae essent, instar clavi in pariete, cumque quibus simul circumcursarent) Eudoxus &Calippus iterum in 53. vel 54. Sphaerae Vaterum reales, distinxerunt, sicut apud Aristotelem lib. 12. cap. 8. Metaphyin plures fusicorum fusè videre licet, ut &apud Kepplerum cap. 2. pag. erunt distnctae. 6. de Motibus Martis. Postquam autem Ptolemaeus, Veterum Astronomorum Princeps, ex observationibus Timocharis &Hipparchi, dilucidè perspexit, sphaeram octavam, adhuc peculiarem motum proprium ab occasu in ortum habere, quamvis tardissimum: idcirco necessarium duxit, prioribus 8. nonam addere, ut haec ultima loco primi mobilis esset, quae motum illum diurnum conficeret. Astronomi verò Alphonsini, qui post Ptolemaeum elapsis 1110.