Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 168
Unproofread scanNot analysed yet
annis Iulianis, 5. Menl. 4. dieb. 12. minut. Et tantùm dicere volui de hypothesi Copernicanâ: nisi quòd adhuc, quò res omnis evadat clarior, ejus Schema itidem apponere lubeat. θαμοτέεεις Gεμernicana. eate eser eug qet a, gn e i, gue va. Ga . e t e e. g. eee. *tere teitig. Accingamur modò secundùm propositam rationem instituendae explicationi Theoriae, &Motus Lunae Specialis. Fusè quidem &copiosè (ut temporis scilicet ratio habeatur) id impraesentiarum fieri non poterit: nam longè lateque diffusa est materia, de quâ ingens volumen conscripsisse non sufficeret: cùm Lunae motum, prae reliquorum Planetarum motibus esse intricatum, omnes Mathematici fateantur; nihilotamen minùs operam dabo, ut omnia admodum perspicuè &quàm brevissimè, omnibus Astronomiae Studiosis, proponere possim.