Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 169
Unproofread scanNot analysed yet
Quam Cur Autor Quam etiam ob caussam mihi proposui, Motum Lunae non morum Lunae non per orbiper modum Keppleri, &orbitam Ellipticam explicare; sed ram Ellipriram explicamodo Tychonico, per orbitas circulares &Epicyclos; non rerit? quidem propterea, me quasi hanc hypothesin alteri antepo nendam ducam, vel quòd haec mihi magis arrideat, minimè Kappleri hypothesis oNam, planè in eâ sum opinione, Keppleri hypothesin, prae o mnibus est mnibus reliquis esse amplectendam: quum ea observata, alias praeponeuda. rationes ut taceam, motus non solùm Planetarum fiat simplicior, per unam simplicem lineam Ellipticam; sed, quòd insuper tot superflui curculi, sive Epicycli prorsus removeantur, simulque motus contrarius centrorum evitetur. Quaeris fortè, Benevole Lector, quam igitur ob rem, hano Keppleri praestabiliorem hypothesin, prae aliis non elegerim Hypothesis ad explicandum Lunae motum? Respondeo: siquidem KepKeppleri inplerus multis inusitatis &difficillimis rebus, terminisque, hac in teledtu dissiciln. parte utitur, dum nempe peregrinas aequationes usurpat, partim physicas, partim opticas, opus primum foret ista omnia illustrare, atque ita viam complanare. Namque etiam supponit Kepplerus &demonstrare multùm satagit in Epitome Astron. Copern. Solem inter &primarios Planetas, similiter Terram inter &Lunam Solemque, arctissimam esse affinitaPlanetis fibras quastem, veluti inter alia corpora Magnetica; sic ut corporibus Pladam inesse netarum insint, fibrę quaedam per diametrum hinc inde dire- magneticas. ctae, Solem attendentes perpetuò; quarum fibrarum diametraliter extensarum extremitas, altera Kepplero dicitur Solipeta, altera Solifuga; &ejusmodi res multae incognitae aliae; quae necessariò essent explicandae, priusquam id quod volumus aggredi liceret: id quod sanè hac vice, non sine magno dispendio temporis, contra meum propositum, fieret. Idcirco verò, uti jam memini, per Epicyclos elegi more Tychonico motum Lunae explicare; eò quòd spero, non Astronomiae tantùm Cultoribus quibus vis, sed &ipsis adeò tironibus Tychonicum modum meliùs esse cognitum; taceo fore, ut isthac viâ, magis perspicuè, varias &peregrinas illas omnes inaequalitates Lunares, cujuslibet oculis subjicere multò sit commodius. De caetero perinde est, si hanc vel aliam assumamus Zodiaci Latitudo. Planeta praeter Solem, habent, sua Eccentrici Iares. Cur Planeta jam velociores, samtar. diores appa reant? Quid sint A psides.