Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 170
Unproofread scanNot analysed yet
De Nodis mamus hypothesin, res eodem recedit. Rem ipsam igitur demum aggrediamur, mentionemque faciamus reliquorum quoque Planetarum, in quibus cum Lunâ conveniunt, nec quicquam praetermittamus, quod proposito huie nostro inservire possit. 1. Quemadmodum Sol (vel potiùs Terra) solus omnium Planetarum, in Eclipticâ, absque omni latitudine, in quamcunque partem, movetur, &rectè loquendo, cursu suo annuo, veram in Coelo Eclipticam describit: ita omnes reliqui Planetae unà cum Lunâ non in Eclipticâ, sed Zodiaco moventur, qui ab utraque parte Eclipticae suos certos habet terminos, quousque se se extendat; octo nimirum gradus ab unâ parte, &ab alterâ totidem, adeò ut tota ejus latitudo sit sedecim graduum. Quos Limites, Planetae nunquam excedunt, sed in iis variè cursus suos agunt, non autem uti Sol (Terra) in Eclipticâ, vel in circulo quodam Eclipticae Parallelo; sed in Eccentrico, seu in Eccentrepicyclis Eclipticam obliquè secantibus, hoc est, super axe ac Polis ab Eclipticae axe diversis. 2. Proinde, cùm in Eccentrico, &non in Concentrico moveantur, idcirco etiam certas suas habent Eccentricitates, quamvis unus majorem habeat altero; quae Eccentricitas nihil aliud est, quàm linea centro Terrae, vel Solis ¢ro Eccentrici, intercepta: in Lunâ solummodo est distantia centri Eccentrici à centro Terrae. Hinc, ut &ratione Epicyclorum (sicuti suo loco docebitur) Planetae cum Lunâ modò velociores, modò tardiores apparent; similiterque modò remotiores, modò propinquiores Terrae existunt. Quod punctum à centro Terrae remotissimum vocatur Apogaeum, ¢ro Terre vicinissimum Perigaeum, nempè in Lunâ: Punctum autem à centro Solis remotissimum, dicitur Aphelium, vicinissimum Perihelium. Vtriusque etiam generis puncta, aliàs dicuntur Apsides, summa scilicet &ima, Arabicis Astronomis Aux &oppositum Augis: Puncta autem ab Apogaeo &Perigaeo aequaliter remota, dicuntur puncta mediae distantiae, vel mediae remotionis, sive puncta intermedia. 3. Orbitae Planetarum, ut &Lunae, Eclipticam obliquè intersecant, in duobus punctis oppositis, quae puncta, peculiari nomine, Nodi appellantur; quorum alter evehit Planetam Boream versùs, alter eum devehit Austrum versûs: unde prior evehens, posterior devehens dicitur. In Lunâ hos nodos Astronomi, evehentem quidem, caput; devehentem, Draconis caudam appellant.