Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 172
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, si hic motus ad Nodos, vel Limites referatur, tunc à Kepplero Argumentum, vel Anomalia motus Latitudinis Lunae nominatur; quae nihil aliud est, quàm arcus Eclipticae, interceptus, inter locum Nodi Ascendentis (vel Limitis etiam Borei locum, Copernico) &inter centri corporis Lunae verum locum Eccentricum ad Eclipticam reductum; completurque diebus 27. horis 5. f. 18. Diurnus igitur mediocris motus Anomaliae Latitudinis est 15. 46. Horarius 35. f. Keppl. in Epitom. Astron. pag. 788. Sin hic Motus ad Solem referatur, tunc aequalis longitudo, vel Elongatio Lunae à Sole, dicitur. Estque arcus Eclipticae à medio loco Solis, ad medium locum Lunae s. s. s. numeratus. Quando autem ad Apogaeum refertur Kepplero hic motus dicitur Anomalia soluta vel inaequalitas orbitae suae. Periodum hanc, secundùm signorum ordinem motu inaequali absolvit, priusquam iterum ad lineam apsidum revertitur, peractis diebus 27. hor. 13. 8. 35. motu medio; quod similiter variatur propter inaequalitates menstruas. Diurnus ergo mediocris Anomalię solutae est (ut &in Epicyclo primo) 15. 3. 54: &Horarius 42. 40. 7. Etenim, cùm hic motus, a certo quodàm puncto Eclipticae vel à loco Solis, seu ejus puncto opposito numeretur; hinc etiam duo diversi Menses Lunares oriuntur apud Astronomos; primò: Mensis Periodicus, secundò, Mensis Synodicus. Periodicus Mensis est spatium temporis, quo linea motus Lunae, ab eodem circulo Latitudinis, immobiliter ad certum Eclipticae punctum affixo, digressa, reditu peracto revertitur ad eundem; quod fit in 27. diebus, horis 7. 13. 8. mensurâ aequabili: Diurnus est 1j. 10. 33: Horarius medius 32. r6. 40. Synodicus Mensis est spatium temporis, intra quod linea motus Lunae à circulo Latitudinis, in quo linea motus Solis (vel ejus puncti oppositi) digressa, circuitu peracto, revertitur ad eundem. Dicitur etiam Lunatio; quia intra hoc tempus, Lunae orbis &impletur successivè lumine, &vicissim evacuatur. Periodus Mediocris absolvitur diebus 29. horis 12. 444. 11. Separatur Luna à Sole dietim angulo grad. 12. 11. w. in horâ 36. 26 371 ratione mediâ. Itaque in anno existunt Lunationes 12. &ultra gr. 132. 45. min. de tredecima Keppl. in Epit. Astron. pag. 789.