Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 173
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Mensis autem Synodicus non semper est aequalis: verùm hac de re, imposterum dicetur; ubi quoque de inaequalitatibus Menstruis quaedam proferentur. Nunc de motu Lunae pro prio loqui pergamus. 8. Quandoquidem igitur Luna (quemadmodum ex antè Alsalrandas irregularitadictis patet) non omni tempore in orbitâ suâ, vel Eccentrico, tes Lunares, alii, diversos uniformiter movetur, itaque ad salvandam talem irregularita excogitarun tem, initiò duos excogitaverunt Epicyclos. Primum EpicyEpicytlos. clum, nempe Majorem, super Eccentricum collocant, ita ut centrum ejus secundùm ordinem signorum moveatur. In huMorus Luna jus Epicycli primi peripheriâ, iterum quendam minorem Epi proprius explicatur. cyclum, nempe secundum constituerunt, adeò ut, hujus centrum in peripheriâ majori, motu tamen contrario, contra s. s. feratur, ab Apogaeo parte superiori incipiendo, &quidem longè velociùs, quam centrum Epicycli primi; sicuti ex sequentibus constabit. Tandem primùm sequitur corpus Lunae, in illo Epicyclo secundo, quod iterum in consequentia signorum. à Perigaeo Epicycli secundi incipiendo circumvolvitur partem versùs superiorem. Cùm autem nondum sufficiat, ad exprimendum omnem motum Lunae, idcirco adhuc alium finxerunt circellum (reliqua ut taceam, quae suo loco reserventur) circa Terrae centrum, in quo centrum Eccentrici movetur. Sic, ut perpetuò tempore verae Conjunctionis &Oppositionis, centrum Eccentrici cum centro Terrae unum idemque sit; posteâ sursum, dextram versus secunduni seriem signorum paulatim agitetur; adeò ut tempore Quadraturae centrum Eccentrici in parte circelli superiori, à centro Terrae maximè remotum existat, &sic deinceps. Denique, ut omnes inaequalitates accuratè explicarentur, Tycho adhuc alium minorem circellum excogitavit in Eccentrico; in cujus diametro centrum Epicycli primi, modò sinistram versûs, modò dextram versus libratur, motu tamen ad circularem analogo, cujus vel meminisse tantùm hic, satis esto. Melioris cognitionis gratiâ, figuram praesentem ipsam contemplabimur, hosque circulos, Epicyclos, motusque varios unà exponemus; itemque verò oculis etiam subjiciemus situm Lunae tum intra Copulas, hoc est.