Latin
CAPUT II
Johannes Hevelius, Selenographia 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter meliorem detegam modum, eumque infallibilem, quo Telescopiorum bonitas explorari &valor eorum accuratissimè potest deprehendi. Ingredere cum uno Telescopio cameram obscuratam, admove illud foramini fenestrae, &obverte Soli ad eum modum, quo Maculae Solares solent observari; ex adversò autem Tubi statuatur tabula alba, in quâ circulus observatorius sit expressus, ad magnitudinem imaginis Solis. Postea fac Solem per Tubum circulo observatorio Tabulae allabi; quod si discus Solis major fuerit circulo, propiùs admove Tabulam Tubo. donec Sol peripheriâ suâ circulum exactè adimpleat: tunc attende diligenter claritatem Solis, colorem limbi &maculas, si quae Soli insint. Hoc facto, alterum quoque Telescopium foramini senestrae impone in eâdem distantiâ; tabulae albae &iterum lumen Solis admitte, sic facilè perspicies, nunquid discus Solis major sit delineato circulo. Maculaeque Solis sint majores prioribus, &utrum omnia magis perspicua, vel obscuriora ap pareant? Quod si ergò notaveris utriusque magnitudinis &perspicuitatis differentiam, tunc inde valorem Tuborum facilè aestimabis, praesertim si ductus rectè sese habuerint. Ad hanc regulam, priores duae notae dirigi possunt. Tertia nota, num lentes colorent, nec ne? sequente modo explorabitur; admove Tubos Opticos Astris, lovi, Saturno, vel Stellis fixis: quod si haec alpectabilia corpora coelestia, pura, nitida, coloris caerulei, flavi vel rubri expertia, rotundaque exhibuerit, non oblonga, inprimis lovem (Saturnus quippe rarò rotundus perspicitur) tunc bonae notae sunt lentes, in suo segmento perfectae &bene politae: sin verò superficies segmenti, in specillis fuerit inaequalis, difformis &vitiosa, radii supra modum refringuntur &colores inducuntur.