Latin
CAPUT II
Johannes Hevelius, Selenographia 19
Unproofread scanNot analysed yet
Refractio quidem aliqua in lentibus concedenda est, ob quam species rerum visibilium vel ampliantur vel minuuntur: attamen quò minor est refractio lentis, eò magis ad aequalitatem tendit, nec alienos invehit colores. 4. Ut autem haec res eò meliùs cognoscatur, certas suppeSed ditabo regulas, secundùm quas ea poterit examinari. quia doctrina ista nonnihil est intricata, nec cuivis patet, quid Certa Regn& quotuplices sint Radiorum refractiones, nec non unde orianquinque, de na tura, differrtur, ideoque de illis certa principia &praecepta ad mentem omnium ferè Opticorum, praemittam &proponam, ex quiductiane rebus antè memorata rectiùs percipientur &uberiùs cogno-fradimradicrum. scentur. Regula priI. Quòd omne punctum visibile radios à se projiciat sphaema. raliter, &quidem in oculos perpendiculariter, per medium aliquod diaphanum, quod vel rarius vel densius esse potest. Anton. de Dominis C 4. de luce &umbrâ pag. 10. II. Quòd omnis radius in diaphanum perpendiculariter &Regul s. Cud. ad angulos rectos incidens rectè procedat, neque frangatur, sed irrefractus pergat, transeat, &ideo directus vocetur: quodque omnes alii radii non perpendiculares, sed ad angulos obliquos incidentes, in punctis incidentiae &inclinationis frangantur. Vitell. lib. 2. Theor. 42. usquae ad 48. Maurolycus lib. 1. de lumine &umbrâ pag. 36. Et quidem ad perpendiculum, quando radii ex medio primo rariori provenientes, incidunt in densius secundum. Contrà verò à perpendiculo, quando videlicet isti radii, è perspicuo densiore, rarius quoddam feriunt. Perpendicularis autem ad quam, vel à qua refractio fit, est linea, quae à puncto incidentiae ad angulos rectos superficiei medii seu diaphani secundi sinsistit. Kepplerus in Diopt. Ax. 2. Scheinerus in Rosa Ursinâ lib. 4. part. 1. c. 23. pag. 452. Et in oculo ejusdem lib. 2 part. 1. cap. 3. pag. 59. Aguilonius lib 2. Optic. proposit. 8. pag. 120. Et haec caussa est, quare radii in densum politumque vitrum incidentes refringantur, non tam propter densitatem &crassitiem, quae communiter exigua est, quàm ob figuram vitri convexam &concavam, quam certa legmenta sphaerica &conica suppeditant. Haec efficit, ut, quò radiorum incidentia magis inclinat ad angulos obliquos, &à centro deflectit, eò majorem inducat refractionem: quò minor autem est angulus incidentiae, eò minor fiat refractio: anguli enim incidentiae &inclinationum, refractionum angulis sunt proportionales. Vitell. lib. 2 Optic. Theor. 50 &lib. 10. Theor. 14. Maurol. lib. transparent. Theor. 10 III.