Latin
187
Johannes Hevelius, Selenographia 187
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò, Parallaxes circa horizontem sunt maximae, elevato sidere minores, &ad verticem nullae: nam, cùm aliquid in puncto Zenith est constitutum, nulla fit differentia lineae veri &visi loci, quo simul penitus Parallaxis evanescit. Primò autem Schematismo hoc declarabimus, priusquam nos ad diversa Parallaxium genera conferamus. Teniel. Faisit. Ib . tee ah. ie hnr Ecce in figurâ praesenti, infimus circellus Terram repraesentat, A centrum ejus, &D superficiem; circulus extimus CB Chemisphaerium Stellarum Fixarum, E exempli gratiâ Solem, F verò Lunam. Quod si possibile esset, ex centro Terrae corpora illa aspici, in una planè eâdemque lineâ, ac in Conjunctione, viderentur, &quidem in G sphaerae Fixarum, qui locus, simul illorum verus esset; quia linea visionis ex centro Terrae protenditur. Quandoquidem autem horum corporum, ex centro Terrae nullus datur aspectus, verùm ex superficie duntaxat Terrae D, idcirco tam Sol, quàm Luna, prorsus in alio à priore diverso loco, apud Fixas nobis apparent: Sol nempe E, tanquam corpus remotius in H, &Luna F, in I. QuaLinea veri &risi loci, Parallaxu comprehenditur. ParallAxI Phaenomena plus justo at rollit. Ex Parallaxi situs verus Comrtarum cognusenur. In cerparibus deidrioribus parallaxi e xistit major In Perigao minima deprehenditus Parallaxis. Parallaxium differentia, Parallaxis Altitudinu quid sit?