Latin
188
Johannes Hevelius, Selenographia 188
Unproofread scanNot analysed yet
Quarum utraque, Linea loci visibilis appellatur: namque à superficie Terrae scilicet ab oculo per locum Phoenomeni, usque ad sphaeram Fixarum ducitur. Quicquid igitur inter lineam veri &visi loci interjacet, Parallaxis nominatur. Exempli gratiâ, in hoc Schemate, Solis altioris corporis est GH, &Lunae F, GI. Caeterùm apparet, verum locum semper esse altiorem viso, seu apparente alicujus stellae, seu Phoenomeni, ita ut stellę omnes, ratione Parallaxeos Altitudinis, semper plus justò deprimantur, quemadmodum refractiones plus justò illas elevant, ut apud G vero loco, &H, I, loco viso palàm est. Secundò, citra exceptionem etiam verum est; quò altiùs corpus quoddam in Coelo detur, eò minorem inferre Parallaxin, quò autem humiliùs, eò majorem. Exempli gratiâ, Solis E, Parallaxis tantùm est GH, Lunae verò GI, quae longè major. Quo invicto argumento, Aristotelicis demonstratur, Cometas in aethere, &quidem multò altiores, ipsâ Lunâ existere. Idque argumentum nullo pacto unquam refutabunt, ut ut summoperè conentur. Tertiò, quò ejusmodi corpora horizonti sunt viciniora, eò major etiam fit Parallaxis; quò autem remotiora punctum Zenith versùs sunt Phoenomena, eò Parallaxis minor evadit, donec tandem in lineâ verticali, ut hîc in B, omnino exspiret. Quartò, quemadmodum Parallaxes, in quadrante orientali ascendendo, magis magisque decrescunt, minoresque fiunt; ita rursum in tali proportione in quadrante occidentali crescunt descendendo. Quinto, videre hîc etiam licet, sicut &revera est certissimum, Parallaxes Planetarum &Luminarium in Apogaeo minores, in Perigaeo autem multò majores, pro ratione suae à Terrâ distantiae, existere. Itaque cùm in Astronomiâ diversa sint Parallaxium genera, propterea planè est opus, differentiam illorum ut attingamus. Primò genera Parallaxium sunt sex: Parallaxis nimirum Altitudinis seu verticalis; Parallaxis longitudinis; Parallaxis latitudinis; Parallaxis declinationis; Parallaxis Ascensionis Rectę; &Parallaxis distantiae, sive diversorum horizontum. Parallaxis Altitudinis seu verticalis, est arcus circuli verticalis, per locum verum centri corporis Lunae, seu alicujus Phoenomeni ducti, interceptus inter hunc &locum visibilem; vel est angulus contentus à lineis veri &visi loci Phoenomeni. Paerallixl Parallaxis longitudinis, est arcus Eclipticae seu ejus parallelongitudinu. li, interjacens inter duos circulos latitudinum, quorum unus per polos Zodiaci, &verum Planetae locum, alter per eosdem polos &apparentem ducitur: haec praedicta Parallaxis semper fit in circulo longitudinis, sive cursus stellae. Parallaxis Parallaxis Latitudinis, est differentia verae &visae latitudi latitudiu. nis, numerata in circulo magno ad priorem perpendiculari, per polos Eclipticae ducto, inclusa inter duos circulos ad Eclipticam parallelos. ParAllINUS Parallaxis declinationis, est differentia inter arcus verae &dedinarionus visae declinationis. Parallaxis Parallaxis Ascensionis Rectae, est differentia, verae &visae Ascensinnis