Latin
190
Johannes Hevelius, Selenographia 190
Unproofread scanNot analysed yet
KI particula Eclipticę parallela, quae duobus circulis includitur latitudinum, est Parallaxis longitudinis, &IH Parallaxis latitudinis. Hae tres Parallaxes triangulum rectangulum constituunt KHI, cujus hypothenusa KH, uti jam dictum, est Parallaxis altitudinis: haecque interdum, cum duabus reliquis, &Parallaxis composita, seu commixta nominatur. Theoremata specialia, praesertim Parallaxium Lunarium, ex quibus magis ac magis natura &proprietas ejus elucescet, haec sunt. 1- Lunâ Nonagesimum Eclipticae ab oriente gradum occupante, Parallaxis longitudinis ejus nulla est, sed tota in latitudinem extenditur; circulus enim latitudinis tum est verticalis, &dicitur nonagesimus. 2. Luna Zenith capitis permeante, Parallaxis nulla est: verùm hoc tantùm in Zonâ torridâ contingit; extra hanc Ecliptica nunquam fit verticalis. 3. Extra Zenith &nonagesimum, utramque admittit Luna Parallaxin. 4. In Latitudine Terrae Septentrionali ultra tricesimum elevati Poli gradum habitantibus, Parallaxes Latitudinis Lunae semper sunt Australes; contrà fit in plagâ Meridionali. Hinc evenit, ut Latitudo Lunae Borealis visibilis, semper sit verâ minor, Austrina verò, semper verâ major, cùm Parallaxis eam perpetuò Austrum versùs deprimat. Igitur in Calculo latitudinis Lunae in hisce Regionibus, si latitudo Lunae sit Borealis, &minor Parallaxi latitudinis; è Boreali latitudine verâ, fit Austrina visa, tanta scilicet, quantùm Parallaxis veram latitudinem superat. 5. In quadrante Zodiaci orientali, inter punctum oriens &nonagesimum ab eo gradum, Parallaxis longitudinis est orientalis, in quadrante verò occidentali, est occidentalis. Ideoque illic longitudinem Lunae visibilem, facit verâ majorem, hîc minorem; quia scilicet series signorum sive longitudo Planetarum, procedit ab occasu per meridiem in ortum. 6. Maxima longitudinis Parallaxis, in signis Meridionalibus, est sub horizonte, in punctis aequinoctialibus, in ipso horizonte, &in septentrionalibus, supra horizontem. 7. Longitudinis Parallaxis, Lunâ versante in quadrante orientali, additur loco Lunae verò ad Eclipticam reducto; in occidentali aufertur, &sic constituitur apparens seu visa longitudo. 8.