Latin
191
Johannes Hevelius, Selenographia 191
Unproofread scanNot analysed yet
In occiduo quadrante sequitur visibilis copula, in ortivo praecedit; cujus discriminis quantitas à Parallaxium varietate est petenda. 9. Parallaxis altitudinis, semper major est Parallaxi declinationis &latitudinis, quae ex ipsâ nascitur, Vltimam denique speciem Parallaxeos distantiae, seu diversorum horizontum, ut declaremus, esto in apposito Schemate infimus circellus Terra, A ejus centrum, B certi alicujus loci vel urbis situs, C itidem statio alicujus longè dissiti loci. Ex quibus stationibus, duo diversi observatores certum quoddam Phaenomenon observarent, dico itaque, observatori in B, Phaenomenon hoc D, in F apud Fixas alteri verò C in E appariturum. Differentia igitur EF est Parallaxis duorum situum, seu diversorum horizontum, vel potiùs angulus DBC, cui alter verticalis EDF est aequalis. Cum his igitur Parallaxibus ferè aliter est comparatum, quàm cum Parallaxi altitudinis; nam circa verticem multò sunt majores, quàm circa horizontem, &quò Phaenomenon vicinius est horizonti, eò Parallaxis est minor, ut ex iconismo patet: at contrarium accidit cum Parallaxibus altitudinis; tum enim quoque visa distantia Phaenomeni à vertice semper verâ est major.