Latin
193
Johannes Hevelius, Selenographia 193
Unproofread scanNot analysed yet
:quia in Paralla xis maximâ remotione parallaxis solummodo 2. min. 54. sec. deSolu. prehenditur; in media 3. min. o. sec. in minimâ 3. min. 7. sec. Qui autem insuper parallaxes illas ad omnes gradus altitudinis, &ad plures diversas distantias à Terrâ extensas scire desiderat, adeat Tabulam parallaxium Tychonis, quàm Progymn. lib. I. exhibet, ac Solis quidem pag. 80. Lunae verò sol. 120. Ad propositum nostrum, quae dicta fuêre, sufficere abundè videntur. De RefractiNunc ad Refractiones nos conferamus, de quibus etiam paugnibin, quaedam propoca dicenda erunt; res haec itidem maximè est necessaria, ad obnuntur. servationes Lunares rectè instituendas, praesertim verò Altitu dines explorandas. Neque mea tamen mens est, Dioptricam hoc loco plenariè explicare; quae inter alia eximia, nos docet, res parvas longè dissitas, viciniores &majores visui repraesentare, per varii nimirum generis lentes; cujus quoque dioptricę adminiculo multa alia praeclara circa ustionis, picturae, ac visionis occupationem animadvertenda exhibentur, de his autem omnibus, modò agere, praeter viam foret; tametsi capite secundo quaedam de refractione lentium dicta sint, quò Lectorem ablego. Nunc verò animus est, tantummodo de Refractioninibus Astronomicis stellarum &Planetarum, aliorumque Coelestium corporum, aliquid &quidem breviter dicere: de quibus jam olim Veteres verba fecisse legitur, testantibus Alhaseno lib. 7. cap. 3. &Vitellione lib. 10. A nullis tamen Astronomiae retro-Cultoribus, refractiones ad verum necessariumque usum Astronomicum fuerunt translatae, quàm ab illo Tycho &Nobilissimo Tychone Braheo, &Clarissimo Bernhardo Watheru. Refractiones VValtero, quo Astronomiam supra quàm dici potest illustraAstronomia runt. Quemadmodum enim absque Parallaxibus, ita nec Re- applicarunt. fractionibus remotis, ulla vera cognitio motuum corporum coeleRatione Refractior is corpora plus justo eleran tur. Axioma O pticum primum. Axioma secundum. Linea refractionis in diversis diaphanis diver simode refringitur. coelestium, inprimis Lunae, acquiritur.