Latin
192
Johannes Hevelius, Selenographia 192
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem hae modò dictae Parallaxes, ex doctrinâ Triangulorum, diversimodè computari queant, non est hujus loci, ut doceatur; qui tamen rebus hisce delectatur, iisque cognoscendi plus temporis impendere vult, legat Keppleri Astron. Part. Optic. Cap. 9. (ubi multa notatu digna infert, tabulamque etiam parallacticam, quam per omnes Parallaxes altitudinis, à 66. minutis usque ad unum, hoc est à Lunâ usque ad Solem deduxit) lib. 2. cap. 10. Astron. Danicae, Crungeri Vranodromum Cometicum, in quo &egregiam tabulam Parallacticam protulit, altitudine Phaenomem &distantiâ ejus cognitâ &c. Progymnasmata item Tychonis; quamvis pręter nominatos adhuc permulti alii ejusmodi Tabulas Parallacticas construxerint, sicuti in Ptolemaeo, Copernico, Remholdo, &aliis, videre est. Enimvero, quoniam Luna, uti percepimus Parallaxibus perpetuò est involuta; hinc fit manifestum, motum Lunae verum, ut &aspectum, à viso admodum differre, adeò ut alia sit e. g. Conjunctio seu Oppositio vera Lunae, alia visa, quae &tempore non parùm differunt; interdum visa Conjunctio veram antecedit, interdum subsequitur; quemadmodum diximus. Reliquum est de Parallaxibus, ut etiam indicetur quantae parallaxes altitudinis sint, praesertim circa horizontem, tum quando Apogaea, tum quando Perigaea, tempore Oppositionis, Conjunctionis, vel Quadraturarum, existat. Tempore Oppositionis, &Conjunctionis, quando in Apogaeo versatur, &58. semid. Terrae 8. min. à nobis elongatur, tunc Parallaxis ejus horizontalis est 59. min. 9. sec. In Perigaeo, quando 54. semid. Terrae 52. min. à nobis removetur, parallaxis est 61. min. 39. sec. At tempore Quadraturae, Lunâ existente in Apogaeo, cùm distantia ejus 60. semid. Terrae 36. min. parallaxis est 56. min. 44. sec. In perigaeo autem, quando tantùm à nobis removetur 52. semid. Terrae, 14. min. parallaxis existit 65. min. 36. sec. hoc est ferè 66. min. :differentia iraque maximę &minimę parallaxeos est 8. min. 52. sec. In Sole, differentia parallaxeos horizontalis non excedit 13. sec.