Latin
CAPUT VIII
Johannes Hevelius, Selenographia 210
Unproofread scanNot analysed yet
Denique cùm confidimus, omnia esse debitè observata, nihilominus in secundâ &tertiâ observatione vel falsa, vel non plenè nos comprehendisse, &nonnihil specie esse delusos, intelligimus. Ex quibus insuper per se fluit, Selenographicam hanc occupationem exigere non solùm quidem &diligentem, &patientem, laborem nihil reformidantem, validâ imaginatione pollentem observatorem, de quo rectè sic Poëtae verbis immutatis cecineris: Qui studet aetheream hanc visu contingere metam, Multa tulit fecitque vir, is vigilavit &alsit; sed &hominem cùm delineandi, tum pingendi non vulgariter peritum; ita si absque alterutro horum sit observator, penè actum sit de ejus observatione, &ipse parùm eximii effectum dederit. Namque ut velit aliquis, operâ pictoriâ cujusdam excellentis vicariâ uti, cui dictitet, quae sibi in corpore Lunati spectanda obviam veniunt, non carebit id multis difficultatibus. Primò namque vix cogitationes &impressiones proprias, eò usque retinere valemus, quò omnia &singula delineando in tabulam fuerint relata: ut taceam dum pictori omnia inculcantur, multa posse è memoriâ elabi, nec satis fideliter tradi. Praeterea vix quisquam alius praeconcepta nostra visa assequetur, quantumvis licet ea multis verbis depingere conati fuerimus. Adde, si observator animadvertat pictoris penicillum aberrasse, nec rem dictam bene expressisse, etsi à taedio &fermento procul fuerit, qui ipse, artis pictoriae rudis, modum rationemque indicabit errata emendandi, aut meliora reponendi? Iam quantam ipsam pictoris attentionem, industriam, &tolerantiam esse oporteat, cogites. Iuratò etiam assevero, ab exercitatissimo &doctissimo pictore primâ vice nullam phasin debitè repraesentatum iri: sed alterâ etiam vice retractandum erit opus, fortean etiam decies ad unguem castigandum. Sic, quod quivis me tacente, intelligit, lente omnia valde procedent. Constat verò etiam quamlibet phasin nonnisi semel mense quolibet, adeoque duodecies, singulis annis apparere: quarum una alteraque non semel adhuc suo quoque tempore conspicitur, cùm Coelum scilicet est nebulosum. Itaque singulis noctibus est vigilandum, &serenâ nullâ quiescendum: cun unicâ neglectâ, phasis non animadversa, vix ac ne vix quidem aliquando intra anni unius, aut plurium spatium, se conspiciendam iterum det.