Latin
CAPUT VIII
Johannes Hevelius, Selenographia 211
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid igitur pictor cum observatore aequè pernox erit, aut nonne potiùs somniculosus aliquando ad opus vocabitur, dummodo adhuc in promtu &procinctu sit, qui ideo ferè alendus erit iis in aedibus, in quibus observator astris intentus excubat? Considera verò, quàm multa hęc sint, &pictori &multò maximè observatori sexcentas molestias allatura. Et si pictoris emenda est opera, quanti sumtus in aliquot annos eò sufficientes exigentur? Si verò aetherei ingenu Vir aliquis &industrius Astronomiae cultor ipse noverit non oculis tantùm suis uti, sed &manibus, ut, quae illis vidit, his in tabulâ exprimat, prae animi ardore nobili, nihil sentit molestiarum, &omnia peragit alacriter, animo suo non minùs quàm oculis satisfaciens, dum astra, quae DEI manus finxit omnipotentis, ille manu suâ laetus pingit. Est igitur hoc opus nonnisi ab observatore, qui simul delineator sit, luscipiendum, aut res vel omnino infecta erit, vel aegerrimè confiet. Redeo ad meas, nimirum de quibus suprâ dicere coepi, observationes, quibus de tamen earumque progressu pauca tantummodo commemorare pergam. Cùm igitur initiò, Plenilunium observare, &adumbrare inciperem, mox animadverti, res permultas, miramque &incredibilem Macularum varietatem esse notandam, unde profectò non modò vix leviter sum perterrefactus; sed &penè de totius operis mei successu desperassem; eò praesertim, quòd omnia tantùm secundùm oculorum mensuram, judiciumque essent depingenda, &rerum insuper tanta se offerret copia, ut quò me verterem, nescirem, sive à quâ Maculâ incipiendum esset, sive in quâ desinendum; accedente hoc, quòd monstra isthaec mihi essent prorsus peregrina, &hactenus incognita: inprimis, cùm nullae omnino quomodocunque delineatae phaseos essem particeps, quae quasi viam mihi, ad proportionem majorum duntaxat Macularum sterneret.