Latin
CAPUT II
Johannes Hevelius, Selenographia 22
Unproofread scanNot analysed yet
Per hoc examen enim majoris &minoris curvitatis refractionisque utrinque peripheriam versùs, quae ex diligenti punctorum notatione deprehenditur, lentium ac Tuborum differentia, nec non bona vel mala figura cognoscitur. II. Similiter, si Macula circa horizontem ortivum vel occiduum apparet, tunc primùm locus Maculae in circulo observatorio signatur, deinde recta linea, per hoc punctum, per centrum jam dicti circuli, ducitur, ubi distantia maculae à peripheriâ &à centro, ad exactam mensuram revocatur: discrimen quippe utriusque quaesitam ostendit differentiam, quae semper major erit utrinque in margine, quàm in medio. Quantò igitur magis minusve lentes tuborum in refringendo, circa margines ¢rum, excedent vel deficient, tantò viliores, vel meliores Tubi sunt aestimandi. III. Adhaec, si duae Maculae, secundùm diametri Solaris longitudinem, nonnihil distantes occurrunt, tum earum interstitium, tam circa horizonta, quàm medium notato, siquidem &inde differentiam refractionum perspicies: illud enim intervallum semper in medio (ut &antè dictum) arctiùs, quàm in marginibus, observabitur. IV. Insuper, vim &naturam lentium inaequaliter refringentium, major quaedam Macula Solis deteget, si propria ejus longitudo in diametro, cùm circa horizontem, tum circa medium exactè observetur. Nam &ex hac notâ refractionis differentia, &quinam Tubus optimus atque observationibus corporum coelestium maximè idoneus sit, innotescet. Et tantùm de primo genere Tuborum Opticorum, nempe Telescopiis, dictum sufficiat. Secundò, quod Helioscopium attinet, cujus Scheinerus lib. 2. Rosae Ursinae fol. 128. 130 &332. mentionem facit, &usum in Maculis Solis observandis ostendit, de hoc tenendum est, quòd illud ipsum rectà ad inspiciendum Solem citra laesionem oculi dirigatur, id quod Telescopio fieri nequit. Hinc ope Helioscopii, non solùm Maculae, verùm etiam Ecclipses Solis commodè possunt animadverti. Hoc autem duobus modis construitur.