Latin
CAPUT II
Johannes Hevelius, Selenographia 23
Unproofread scanNot analysed yet
Vno quidem modo ad mentem Scheineri, lentes tam cavae, quàm convexae Helioscopiorum, ex vitris diversi coloris, rubri, coerulei, flavi, viridis, possunt parari, ita tamen ut ea sint satis diaphana &aequaliter colorata, ut ut rarò utraque bonitas vitri concurrat. Admittit autem Helioscopium, vel unum convexum, vel concavum &convexum, vel duo convexa, vel denique plura ad formam Telescopiorum, modò lentes artificiose constructae rectè tubo imponantur. Alter modus est facilè probabilis: sicuti ex praxi meâ do mesticáque experientiâ didici; ita namque quodlibet Telescopium quovis tempore, quando opus est in Helioscopium potest mutari. Accipiantur duo vitra plana quomodolibet colorata, ad magnitudinem concavarum lentium Telescopii efformata, in medio utriusque locetur papyrus ejusdem quantitatis, uno foramine parvo pertusa, quae cum vitris firmiter, vel filo, vel, quod meliùs, singulari glutino (quo Artifices vitra polienda instrumento ligneo conjungunt) connectatur: postmodum haec conglutinata vitra cum papyro applicentur lenti concave Telescopii, oculo vicinae. Hoc pacto paratum habebis Helioscopium, quod spectandis Maculis &defectionibus Solis aptum est, ipsumque Telescopium indemne manet, quotiescunque hęc colorata vitra eximuntur. Tertium genus Tuborum Microscopium, quod communiter etiam vitrum muscarium appellatur, constituit. Hoc minima corpuscula &animalcula (quae per se aciem luminum vix incurrunt) magnitudine Camelorum ferè ac Elephantum conspicienda prebet, ita ut non sine magnâ admiratione, jucundâque oblectatione spectentur. Constat autem duobus vitris &tubulo unius pollicis, vel circiter, in quem corpuscula induntur. Alterum vitrum oculis proximum est convexum, ex minuto sphere segmento politum, cujus diameter, aequat summum duos pollices: alterum inferius &fundo propinquum, in quo res sperlustrandę collocantur, est tantùm simplex frustulum vitri utrinque plani, cujus operatio in eo duntaxat consistit, ut lumen Hic igitur Tubus, tam ex Catoptricis. quàm Dioptricis paratur fundamentis: etenim duobus speculis planis &gemino vitro dioptrico, concavo nimirum &convexo constat.