Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 226
Unproofread scanNot analysed yet
Primò quidem locorum situm praecipuè attendi, ne non spatia Lunaria cum Terrestribus egregiè inter se convenirent: Secundò, primariae notae maximeque nobis perspecta nomina elegi, inprimis quae Veteribus fuerint usitata, &Historicis ac nobis familiaria. Locorum enim terrestrium nomina nostro seculo admodum variare, &aliter atque aliter haec vel illa à diversis populis nominari loca, quem fugit? Vbi verò quod dictum servare non licuit (quemadmodum interdum id fuit impossibile) illa amplexus sum nomina nobis inservitura, quae arridebant, &non omnino inepta erant. Interim mirari nunquam satis potui, tam omnia se bene dedisse, ut initiò nunquam putavi: id quod Astrosophus quisque jam jam perceptum, opinor, mecum vix leviter mirabitur demirabiturque. Interim tamen non est quod quisquam sibi persuadeat, loca Lunae terrestribus nostris, etiam quà formam, quaque amplitudinem, &omnem denique proportionem planè respondere (id enim ita esse aut scisse, quod ita se habeat, ut facile sapientes colligunt, nil adeò in praesens refert) sufficit qualem qualem situm locorum regionumque utrinque aequalium primò deprehendisse. Fictitiis nominibus, vix semel atque iterum sum usus, &non nisi eo in loco, ubi Geographica nomenclatura nos destituebat: ideoque pauca talia invenientur, nec nisi Boream versùs, cùm reliquis in partibus, nomina verè Geographica commodè in promtu essent. Caeterùm minimè oportuit solùm oras Lunares, nominibus afficere; sed requirebatur etiam, ut ita eadem repraesentarentur, quò facilè quilibet memoriae illa mandare, feliciterque retinere posset. Per numeros quidem nomina inventa extra Lunae faciem seorsim indicare, non videbatur conducibile: nam propter multos illos diversos numeros, varietatemque nominum, vix quicquaminveniri potuisset, &ita ob confusionem istam, opus hoc fuisset molestissimum atque taediosissimum.