Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 227
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam promde rationem inveni, Tabulam Selenographicam Orthographicè &Geographicè delineatam construen di, cujus beneficio &totum hoc negotium bene successurum praevidebam, &facilè fore ut Selenographiae Studiosi, multò majori cum voluptate, minori autem labore, nomina omnia hic adhibita cognoscant, mandentque memoriae: &quod maximum, proposito meo valde posthac inserviret; verumque esset medium, totam hanc Selenographiam, rectè illustrandi atque intelligendi. Quam ego Tabulam Selenographicam simili modo construxi, ac sub aspectum publicum posui, ut Mappae solent, Geo graphicaeque Tabulae: nempe duobus eo necessariis benè animadversis. Primò, ut Regiones &Insulae, cum omnibus finibus &angulis &c. secundùm veram mensuram, proportionemque tam longitudinis quàm Latitudinis accuratissimè delinearentur: Secundò verò etiam est observatum, ut Maria itidem Lacus, Fluvii &Paludes, cum Sinubus, Promontoriis Scopulisque &c. accuratâ operâ, in debitâ servatâ proportione adumbrarentur. In quâ &ipsa, Oceanorum littora, moris Geographis usitato, lineis certis distinxi, Paludes item, ut suetum, Montes &Valles: ne non ipsi tirones, primo intuitu, continentes à Paludibus, Stagnis, Maribusque discernere non nequeant. Nam ex priori Tabulâ Ichnographicâ, ut &reliquis phasibus, non tam commodè, nec tam citò omnia percipiuntur. Montes reipsa minores &majores Lunares, in hac Tabulâ, ratione altitudinis, pariter sunt distincti, ut differentia, haud difficulter deprehendi possit. Vnde autem, tam accurate scire potuerim, locorum situm, Montiumque differentias, inferiùs dicetur. Porrò etiam omnium locorum collecta nomina, Tabulae huic addidi, quò &situs locorum, &ipsa nomina simul, ob oculos ponerentur. Quâ quidem viâ, ut diximus, haud aegrè sibi rerum harum omnium cognitionem acquirent Astronomiae cultores: cùm nomina quae ordine hîc introducuntur, non Historicis tantùm, sed &Poëtis, imò ac omnibus ferè literarum Peritis sint familiarissima. Et ne discrepanF f2 pantia nominum priscorum hodiernorumque quendam offenderet, utraque junctim afferentur. Sed nomina in Tabulâ Selenographicâ expressa, majusculis literis notavimus, reliqua minoribus, melioris scilicet distinctionis gratiâ, additis insuper &pluribus, quae ad meliorem intellectum conducere putavimus. Demum nomina omnia, ut citiùs reperiri possent, secundùm ordinem Alphabeticum disposuimus. Quod autem Tabulam Selenographicam attinet, eam omnibus observationibus, admodum conducibilem, &utilem fore judico, tam ad observationes, rectè instituendas, quàm has ipsas probè intelligendas: idque inferiùs, suo tempore &loco fusiùs demonstrabitur.