Latin
236
Johannes Hevelius, Selenographia 236
Unproofread scanNot analysed yet
Veruntamen, memini cujusdam motus librationis; quomodo scilicet centrum Epicycli primi, in Eccentrico, in minori Epicycli diametro, hinc &inde libretur, motu tamen ad circularem analogo: hic motus autem non est iste, de quo jam dicere constitui, multò minùs quidam Longitudinis &Latitudinis; nisi quòd antè dictus hic motus Librationis, ex motu Lunae proprio revera oriatur, eique omnimodè se se accommodet, id quod inferiùs evidentissimè demonstrabitur. Inter hunc novum Motum Libratorium, &omnes reliquos Lunae competentes, initiò statim, magna se se offert differentia. Motus quidem tam Longitudinis, qui secundùm seriem signorum fertur, quàm Latitudinis, respectu aliarum stellarum; certo certiùs deprehenditur, ac cognoscitur; recteque inde à nobis judicatur, ejusmodi motum aliquem circa Lunam existere: quippe, modò illa, hujus stellae fixae in viciniâ, modò propè aliam cernitur: adeò ut progressum Lunae tum Longitudinis, tum Latitudinis, ex vario situ ad stellas fixas, uti satis diximus, apertè colligere liceat. Motum verò Librationis disci, quòd attinet, eum minimè ex vario situ, respectu Fixarum cognoscere, nec investigare possumus; sed solummodo ex corpore Lunae ipso: nec est motus qui à certo loco ad locum, &ex suo vero situ (quod motibus aliàs omnibus est commune) continuè movetur. Nam si Luna motuum illorum praedictorum non esset particeps, certè, motus librationis nullam localem mutationem circa eam procrearet: siquidem hic motus circa axes &Polos proprios sit, instar motus Globi Artificialis Coelestis vel Terrestris, qui prorsus in orbem circumvolvitur, licet de loco nequaquam moveri possit. Attamen ratione hujus motus, quodlibet punctum, sub meridiano constitutum, ab eodem dimovetur, aliudque admovetur, quemadmodum facilè intelligitur. Atque sic cum motu Librationis Lunae est comparatum. Nam etsi propterea, non omnino de loco deturbetur; nihilominus centrum disci Lunaris visibile, ex hoc fundamento, aut antrorsum, aut retrorsum, sursum vel deorsum fertur; adeò ut centrum ejus, modò circa hanc, modò circa aliam Maculam, necessariò supponatur.