Latin
237
Johannes Hevelius, Selenographia 237
Unproofread scanNot analysed yet
Hi Poli, circa quos haec circumvolutio peragitur, in antecedenti Tabulâ Selenographicâ, in ipsis intersectionibus duo rum istorum Limborum animadvertuntur; unus quidem ad sinistram, Hellespontium circiter versùs, propè Montem Pentadactylum; alter verò ad dextram, Africum versùs, propè Petram Sogdianam; sic ut motus hic Librationis à Circio ad Euroaustrum, &ab hoc iterum, ad Austroafricum feratur. Veruntamen, non est haec Libratio perpetuò ęqualis, quia Poli neutiquam sunt fixi; sed ex parte mobiles. At non est, quòd tibi persuadeas, Benevole Lector, Lunam beneficio hujus Librationis, planè in orbem circumvolvi, instar Globi Artificialis, qui omni ex parte circumducitur: verùm Luna tantùm ex parte, respectu nostri, circumagitur, certamque aliquam solummodo hemisphaerii latentis Lunae particulam, nobis spectandam obvertit, modò scilicet partem superiorem Corum versus sitam, circa Lacus hyperboreos; modò partem inferiorem Africum versûs, circa Lacum &Montem Meridionalem. Caeterùm Termini, maximae &minimę Librationis, hisce duobus Lunae Limbis monstrantur, interstitiumque interjacens, est maxima Librationis variatio: quanta autem revera sit, &quid praeterea hîc sit notandum, paulò post dicetur. Primò namque indicabo, ne Astrophilum, Scientiae hujus cupidum, diutiùs morer, unde &quomodo, hic motus suam ducat originem? Id quod nullo negotio cum omnibus jam communicare possum, &ita quidem, ut istud haud aegrè, à quolibet percipi queat, non aliunde hunc motum ortum suum habere, quàm unde eum deduxero: idque faciam tantò libentiùs, quia non nescio, vix ab aliquo rectè eum deprehensum iri, in animum revocato, quantum laboris &molestiae mihi ea res creaverit, praesertim genuinos terminos, verumque Librationis tempus exploranti, usque dum crebrarum nimis, &diuturnarum observationum interventu factum sit, ut hac de re aliquid certi, apud me statuere potuerim.