Latin
238
Johannes Hevelius, Selenographia 238
Unproofread scanNot analysed yet
Motus autem ille Librationis, inprimis ex triplici motu proficiscitur. Primò, ex motu Longitudinis, qui secundùm Eclipticae ductum, per duodecim signa illa coelestia progreditur. Secundò, ex motu Latitudinis, situ Nodorum &Limitum, &quidem hoc modo: quemadmodum Luna motu proprio suo, secundùm longitudinem, indies, imò singulis momentis, in signorum consequentia fertur; sic &certam nobis quoque partem, ratione hujus motus, antrorsum obvertit, hoc est, a Coro ad Euroaustrum, dum in signis nempe Ascendentibus Capricorno, Aquario, Piscibus, Ariete, Tauro &Geminis moratur; retrorsum denuo, ab Euroaustro Corum versus, in Signis descendentibus, Cancro, Leone, Virgine, Librâ, Scorpione, &Sagittario. Eo igitur modo, quando Luna versatur in Capricorno, Limbus intimus, qui per Lacus hyperboreos, Montes Amadocos, inter Paludem Maeotidem, &Lacum occidentalem minorem transit (pars superior figurae praecedentis &sequentis si attendatur) veram &genuinam hemisphaerii visibilis Peripheriam denotat. Estque tum temporis, inter ipsum Lunae marginem, &Paludem Maeotidem, interstitium admodum tenue conspicuum; rursum verò è regione, inter Peripheriam &Paludem Maraeotidem, spatium amplissimum cernitur, ut patet ex ipso Plenilunii Iconismo: in parte verò superiori, Aquilonem versùs, supra Mare hyperboreum, interstitium illud, ad Peripheriam usque, admodum est coarctatum; è contrario, in parte inferiori, Austrum versus, tantò pars Lunae major conspicitur. At, cùm Luna in principio Caneri est constituta, tunc Limbus Lunae horizontalis extimus (si Lunae scilicet partem superiorem consideres) verum &nativum hemisphaerium Lunae visibile, repraesentat; ita ut facies ejus, planè alium prae se ferat aspectum: nam spatium inter Paludem Maeotidem &Peripheriam, eo tempore est latissimum, sic ut duae longiusculae Maculae distinctè cerni possint; è regione rursum, inter Paludem Maraeotidem &Lunae marginem, tantò magis est coarctatum: verùm pars Lunae superior, id temporis est amplissima, ut non solùm Lacus hyperboreos, sed &paludem Amadocam satis à Limbo distantes dilucidè conspicere non nequeas; (cum tamen Lunâ existente in Capricorno, parum admodum de his lacubus appareat) at circa Austrum, pars Lunae haud exigua iterum absconditur.