Latin
256
Johannes Hevelius, Selenographia 256
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm, ut ad descriptionem Lunae ipsius redeam, denuo illa repeto, de quibus jam capite sexto commemoravi; magnas nempe Maculas in Plenilunio, &absque Tubo conspicuas, Oceanos esse, locaque illa albicantia magisque splendentia, Montes, Valles &Planities: ex quibus verò de caussis, id colligatur, affatim dicto loco explicatum videtur. Paludes quod attinet, non tam nigricantes in Lunâ se se offerunt, quàm Maria &Lacus, neque tam luminosae, quàm Montes, Valles, &Planities: ratio est in promtu, quia radios Solis fortiùs reddere valent, quàm Maria; non autem aeque benè ac terra Lunae; propter scilicet opacitatem majorem &minorem. Valles verò in Plenilunio, admodum esse albicantes, atque splendentes, secus autem, Lunâ crescente, vel decrescente; hinc oritur, quòd Sol eo tempore rectà radios suos effundat, sic ut undique ad circumjacentes Montes, radii reflectantur: qui cùm, ratione variarum inclinationum, rursum in Vallem transferantur, propterea &majus fortiusque hae Valles lumen spargant necesse est, quàm loca reliqua complanata, minusque scabrosa. At enimvero, quòd Valles, Lunâ crescente, à dextrâ maximè umbrosae appareant, &decrescente Lunâ, à sinistrâ, potissimùm ab umbrâ sublimiorum Montium proficiscitur; qui Solis luci, eo in loco, transitum denegant, ut in Vallem pertingere queat. Quemadmodum ex apposito diagrammate, fit manifestum: in quo A, Solem refert, B, C, D tres sunt Valles, altissimis Montibus circundatae: Vallem B, Sol à dextris illustrat, instar omnium Valliûm, Lunae decrescentis: Vallis sive Montes C, modo contrario illuminantur, quia plagam alteram verstis, ratione Solis, siti, ut omnes Montes Lunae decrescentis; ideo &umbra se prorsus obvertit.