Latin
257
Johannes Hevelius, Selenographia 257
Unproofread scanNot analysed yet
D Vallem repraesentat, quam Sol, quasi ex puncto Zenith illuminat, vel, ut rectiùs loquar, quae cum Sole &oculo nostro, in rectâ sita est lineâ: quapropter, illo tempore, veluti in Pleniluniis, nulla penitus umbra ibidem deprehenditur; sed necessario omnino luminosę splendentes; atque albicantes apparent. Hoc equidem ex omnium phasium Montibus &Vallibus perspicuè colligitur, ita ut hi Montes &Valles, ratione umbrę majori mutationi quoad apparentiam sint obnoxiae, quàm Maria &Stagna, quę ferè eundem semper retinent colorem. Ferè inquam (quod bene notetur) Maria, Lacus &Paludes colorem conservant; nihilominus tamen, non prorsus, nec omni tempore. Primo namque quantò viciniores sunt, confinio luminosae &umbro sae partis, tantò magis, respectu coloris, variantur, &plerunque tum debiliores videntur. Idemque evenit, si Maculae illae Peripheriae sint vicinissimae: radii enim Solares, id temporis, magis obliquè in illas incidunt, ut in Phasibus corniculatis &falcatis animadvertitur. Secundò id fit, quòd pariter per obliquiores angulos spectantur; unde quidem adeò fortè lumen, nobis communicare nequeunt, quam si rectiùs aspicerentur; vi Axiomatis Optici: Omne visibile minùs videtur obliquè, quàm directè spectatum: &:quò directiùs opponitur, eò perfectiùs videtur. Mersen. Theor. 8. pag. 496. ut &illius, cujus meminit idem in Ballisticâ paginâ 78. Obliquè illuminata, debilius illustrantur. Quod adhuc apertius atque clariùs, ex adjuncto schemate redditur. E. g. AB, sit quoddam planum, in quod omnes radii E, F.