Latin
259
Johannes Hevelius, Selenographia 259
Unproofread scanNot analysed yet
Lunâ enim versante in Cancro, Palus Maeotis longè latior obtusiorque, tum circa superiorem, tum inferiorem partem, spectatur, quàm Lunâ commorante in Capricorno: quod praesertim dilucidè in Plenilunio Aestivo &Brumali cernitur. Nec verò solum modo in Palude Maeotide tale quid animadvertitur; sed &in reliquis Maculis, limbo proximis, palude scilicet Maraeotide, Lacubus hyperboreis &c. Praeterea &talis mutatio formae &figurae, in Montibus &Vallibus, ex motu libratorio orta, deprehenditur; sic, ut Montes Vallesque Peripheriae propinquiores, magis in figuram Ellipticam inclinare videantur, quàm circà Lunae medium, quod ex omnibus phasibus &Pleniluniis clarè constat; inprimis autem ex Insulâ Maris Caspii, Montibus Paropamisis, Monte Meridionali, M. Troico, M. Techisandam, Monte dalanguer &aliis. Alias circa Lunae medium, Valles plerunque rotundae apparent, ut: Insula Besbicus, M. Sipylus, M. Didymus, M. Olympus, nec non reliquę Valles, ac Insulae: ratio facilè peti poterit ex figurâ pag. 247. Nam, quò quid viciniùs est Peripheriae, eò obliquius in corpore rotundo, scilicet Lunae, à nobis aspicitur, ita, ut omnia illa, ad limbum existentia, quaecunque in obtutum veniunt, necessariò oblongiora, &graciliora appareant, licet revera sint omnino rotundissima. Circulus enim obliquè aspectus, ut Ellipsis, &Ellipsis, quodam oculi situ, ut circulus apparet: quod est Theorema Opticum. Hac occasione, notabilis quaestio se se offert: quare nimirum omnes propemodum Valles, ac Insulae, circa medium Lunae, figurae rotundae, spectentur? Primò verò citra omne dubium esse potest, Lunam Terrae nostrae, magnâ affinitate esse conjunctam, praesertim ratione Montium, Vallium atque Insularum; quapropter &jure illi Montes &c. his nostris terrenis similem, procreare deberent effectum: verùm, Valles &Insulae terrestres, rarò rotundae, quoad figuram reperiuntur, sed plerunque sunt angulosae, multisque anfractibus, Promontoriisque conspicuae, ipsâ experientiâ teste.