Latin
260
Johannes Hevelius, Selenographia 260
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem ut ita esse, non diffiteor: ita totus sum in eâ opinione, Valles Insulasque Lunares, aeque magnis anfractibus, angulis, Promontoriis, ac nostrae terrenae sunt, esse refertas, imò omnes ferè irregularis figurae: quòd autem tam distinctè talia discernere nequeamus, ex magnâ illâ &incredibili distantiâ, oculorum debilitate, &Telescopiorum imperfectione, proficiscitur. Luna quandoquidem, si multò terrae esset vicinior, Tubique fortiores ac perfectiores; non haesito, quin &ejusmodi minutissima à nobis animadverterentur. Adhaec, quò longiùs abest figura irregularis, eò magis ad rotunditatem accedit: hincque fit, ut Valles Lunares, maximâ ex parte rotundae, absque angulis, &anfractibus videantur. Interea tamen non planè negatur, hinc inde in Lunâ Valles, specie rotundas, affatim dari posse; sicuti in globo hoc nostro terreno, quarum certè non paucae inveniuntur, quae mirandae altitudinis Montibus undique sunt circumseptae; adeò ut ferè similem referant faciem rotundam, ac illae in phasibus Lunaribus, Tabulâque Selenographicâ conspicuae: quod ex globo terrestri, multisque Tabulis specialibus Geographicis, abundè fit manifestum. Hujus generis Valles, figurae circularis, maximè notabiles, tam in Persiâ, quàm in aliis regionibus, inveniuntur. 1. Desertum nempe Turbet. 2. Desertum Mingui. 3. In Germaniâ, Regnum Bohemiae 4. Regnum Berdoa, Regnumque Zanfara in Africâ. 5. In Tartariâ desertum Belgim. 6. In Americâ, &quidem in Regno Peruviensi, vastissima Vallis propè Quito &Cuenca; quarum longè adhuc plures nominetenus indicari possent, inprimis si Helvetiam, Pedemontium, Tirolis comitatum, Stiriam, Transsilvaniam peragrare atque perlustrare animus esset. Porrò, quòd Tabulam Selenographicam, &Montes excelsos, in hâc orthographico &geographico more expressos, attinet, de his inprimis hoc notandum occurrit, quòd non equidem, quoad certum definitumque numerum, Montes ibidem videndi, sint delineati, atque adeò, ac si nec plures, nec pauciores in Lunae globo reperiantur; quippe quia id non solùm circa Montes Lunares factu est impossibile; sed &in Terrenis, nemo homo id praestare potest. Sic utique Tabula nulla Geographica unquam est exhibita, quâ in omnes &singuli Montes, sint notati.