Latin
265
Johannes Hevelius, Selenographia 265
Unproofread scanNot analysed yet
&insuper etiam modos diversos indicare, quorum adminiculo, tam Opticè, quàm Geometricè, absque ullo aberrandi periculo, veram &genuinam illorum altitudinem dimetiri, &assequi possimus, &ita quidem correctè &accuratè, ac si in superficie terrenâ essent siti, cominusque à nobis aspicerentur. Qui noster conatus, non paucis, iisque praesertim, qui rerum Geometricarum, &Astronomicarum parum sunt periti, non tantùm difficilis videbitur, sed &prorsus irritus; attento, quòd Montes, quorum altitudinem dare volumus, ne oculis quidem, nedum pedibus, satis contingere detur. Verùm enimvero, non est haec res factu omnino impossibilis, quemadmodum Mathematum peritiores intelligunt: cùm, auxilio Geometriae longè praestantissimae, ad haec quoque remota à sensibus corporeque nostro, animo perveniendi, via pateat; dummodo scilicet certa sint data, quae Geometrae poscunt. Luminosa Primò, Celsissimos Montes Rupesque in superficie Lunari cuspides extra consinium assatim extare, id verò est extra dubium; quemadmodum conspicus. istud etiam oculo, inprimis ex illis claris &luminosis areolis Montium sumt vertices. extra confinium lucis, in parte tenebricosâ Lunae crescentis, vel decrescentis, conspicuis, se satis probat: velut etiam capite sexto, abundè est declaratum. Quae quidem luminosae cuspides, non nisi vertices, &cacumina sunt erectorum Montium; &quoniam altiores sunt reliquâ parte Lunae, idcirco necessariô, citiùs etiam à Sole illuminantur, quàm Valles, &adjacentia loca depressiora, vel magis complanata. Insuper, quò Montes Monres, quo sunt altiores, elevatiores existunt, eò citiùs radiis Solaribus perstringuntur; rò citius lumine Sulis ratione ipsâ id confirmante. Sequitur itaque Montes Lunae frunntur. excelsiores, non solùm citiùs lumine perfundi; sed &remotiores reliquis, à lucis umbraeque termino spectari, atque observari; quod absque ullâ contradictione est verissimum. Proinde, quando innotuit, quo usque à confinio lucis &umbrae, remota sint Montium fastigia, sive in milliaribus, sive in proportione erga Lunae diametrum: simul quoque certum datum est cognitum, quo tutò inniti, atque stare possumus. Id verò accuratè admodum ex phasibus, ac praesertim Quadraturis cognoscitur: vera autem distantia Montium verticum, sive cuspidum illuminatarum, solummodo circa Quadras rectè cernitur; siquidem eo tempore rectiùs oculis objiciuntur, quàm in aliis phasibus crescentibus, sive decrescentibus: idcirco &in his, distantia necessariò minor apparet; quia obliquiùs, &sub minori angulo visionis, spectatur.