Latin
266
Johannes Hevelius, Selenographia 266
Unproofread scanNot analysed yet
Vera distantia illustratarum cuspidum, à confinio luminis &umbrae, praesertim tempore Quadraturae, invenitur, unà vigesimâ sextâ parte, totius Lunę dimetientis constare; quando nimirum sunt remotissimae: quemadmodum hoc ex phasi trigesimâ secundâ, Monteque Apennino; ex phasi trigesimâ primâ, Monteque Didymo; &trigesimâ phasi, Monteque Tauro &Antitauro, manifestissimè demonstratur. Quae diametri pars, novemdecim confecit mill. Germanica, quorum tota Lunae diameter 494. comprehendit; quando nimirum areolę illae, omnium maximè à termino lucis distant. Interim tamen &aliae reperiuntur, quae non ita longè removentur; sed tantùm unâ trigesimâ parte diametri: aliae tantummodo unâ trigesimâ quartâ parte: imò aliae, duntaxat, unâ quadragesimâ parte, dimetientis Lunae; interdum &minùs elongantur. Ratione ergo hujus distantiae, alii Montes, aliis sunt excelsiores, instar Terrae Montium. Quanquam cùm Eximius Galilaeus de Galilaeis, tum alii, qui ipsum sunt secuti, ut Blancanus &Bettinus, mecum hac in parte non consentiant; uti videre licet ex Nuncio Galilaei Sidereo, pag. 24: dum asseverat antè dictam illam distantiam Verticum Montanorum, à lucis tenebrarumque confinio, ad unam vigesimam diametri Lunaris partem se extendere. Verùm ajo, distantiam illam, quae omnium maximè à confinto remota conspicitur, non excedere unam vigesimam sextam partem diametri: quod indubitatè &apertè, ex omnibus Lunae observationibus, ad oculum demonstrare possumus, nec alii revera, aliter unquam deprehendent. Quamobrem, cùm distantiae à nobis designatae, paululùm sint minores, idcirco &Montes aliquantulum depressiores inveniuntur, quàm Galilaeus aestimavit: neque non tamen illi terrenis nostris Montibus, quoad altitudinem, non solùm aequiparari possunt meritissimo; sed &multò certè sunt excelsiores, quàm nostri omnium maximi; prout confestim, ex adjecto diagrammate patebit. Unde etiam diversimodè commonstrare est in proclivi, quomodo altitudines Montium Lunarium investigare non nequeamus. Quantae nimirum sint in lineâ perpendiculari: quemadmodum ista quidem semper attendi debet, cùm de Ecce circulus BFEG. Montium altitudinibus loquimur.