Latin
267
Johannes Hevelius, Selenographia 267
Unproofread scanNot analysed yet
superficiem denotat convexam globi Lunaris; D Solem, à quo radii in rectâ lineâ prodeuntes, locum Lunae depressiorem, in B tangunt, proceduntque ab hoc, usque ad C Montem praealtum, in parte obscurâ, extra confinium, situm: quicùm sit excelsae altitudinis, idcirco nihilominus, &in umbrosâ parte, à radiis Solaribus illuminatur, quod aliàs fieri impossibile esset. lam sit distantia Montis B C, à confinio luminis &tenebrarum BAE, una vigesima sexta pars totius diametri, tanta scilicet, quanta inquam esse possit maxima, observationibus id attestantibus; hoc est constet novemdecim milliaribus Germanicis, quorum unum, quatuor conficit milliaria Italica; BA semidiameter Lunae, est 247. mill. Germ: tota enim diameter BE, in capite praecedente septimo, est 494 circiter mill. inventa. Haec inquam duo data, sufficiunt proposito meo; quippe Triangulum est rectangulum, quod resolvi debet; in quo duo illa latera, angulum rectum comprehendentia, sunt cognita, ut BC, distantia maxima verticis alicujus Montis, à parte Lunae illuminata, &B A semidiameter Lunae: ex quibus si indagetur hypothenusa, tum ipsam habebis Montis altitudinem. Nam si B A, id est AH, radius Lunae ab hypothenusâ A C subtrahatur, restabit vera altitudo Montis HC. Haec autem hypothenusa A C, diversimodè investigatur, prout rerum Geometricarum periti norunt. E. g. 1. Si latus AB quadretur, itidem BC, haecque duo quadrata addantur, extrahaturque radix; quae est hypothenusa illa quaesita: vel, ex Tabulâ Sinuum, mediantibus illis duobus lateribus, quaeratur angulus B A C; deinde beneficio hujus anguli, &unius lateris, hypothenusa A C; quod haud difficulter modo sequente perficitur. Secundùm formam praecedentem, quadratum BA semidiametri Lunae, quae, uti dixi, est 247. mill. hoc est, 1976. partes octavae unius milliaris, vel tot semimill. Italica, cujus quadratum est 3904576: B C est 19. milliar. vel 152.