Latin
269
Johannes Hevelius, Selenographia 269
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia demum ratio investigandi Montes Lunares haec est: construe Triangulum rectangulum in chartâ, secundùm certam aliquam scalam: AB aequet radium Lunae 294. BC distantiam puncti illuminati. Deinde à C, usque A, duc lineam rectam, nempe hypothenusam; quo facto, attende, mediante illâ scala, quanta fuerit differentia hypothenusae, &semidiametri Lunae; quae differentia, est altitudo Montis quaesita. Quamvis verò, beneficio primae &secundae rationis, multò accuratiùs hoc opus perficitur; hunc tamen modò indicatum modum, eorum gratia exponere fuit visum, qui calculo Geometrico parùm sunt assveti. Isti verò Montes, quorum vertices non citiùs illustrantur, quàm, cùm demum unâ tregesimâ parte, à lineâ luminis &umbrae absunt, hoc est 161 milliar. Germ: hi inquam aliquantò humiliores sunt, nimirum dimidium milliare circiter, aut paulò plus, secundùm calculum illum suprà indicatum. In quibus Montibus autem, haec praedicta distantia adhuc minor, nimirum tantùm i part. hoc est, 14/ mill. Germ. (quorum ingens invenitur numerus) illi Montes non excedunt i3 part. unius milliaris Germanici. Postremò, si haec distantia duntaxat à part. vel 121 mill. detur; tunc Montes vix „part. unius mill. superant; hoc est, eorum altitudo, paulò plus, quàm milliaris Italici, invenitur. Isthoc autem pacto, &Valles Lunares mensurari possunt, quae circa confinium lucis, omni ex parte sunt obscuratae, &,saepissimè in partem Lunae luminosam satis se se extendunt, veluti Montes, qui perpetuò, in parte Lunae obscurâ, se se contemplandos offerunt. Hic fortassis quispiam cogitabit: putassem Montes Lunares, multò esse altiores, quàm ut jam intelligo: siquidem etiam penitus pro persuaso habeo, Montes nostros Terrestres, longè excelsiores existere. Quo autem cuilibet fiat perspicuum Montes Lunae, non solùm nostris quoad altitudinem esse similes; sed &sublimiores: propterea altissimorum Montium terrestrium, veram investigabo altitudinem, interque illos &Lunares, comparationem, occasione tam opportuna, instituam. Quamvis verò diversi in superficie terrenâ inveniantur Montes summae altitudinis; utpote quorum fastigia partim nubes penetrant, prout illis innotuit, qui ejusmodi loca visitaverunt, eosque suis lunt vel oculis contemplati, vel pedibus emensi; quos inter sunt, Mons Atlas, Pyrenei, Alpes, Athos, Olympus &c.