Latin
270
Johannes Hevelius, Selenographia 270
Unproofread scanNot analysed yet
attamen refert Theon, Eratosthenem ipsum, adminiculo Geometricorum Instrumentorum explorasse, Montes omnium altissimos, non decem excedere stadia, in lineâ nempe perpendiculari, quae altitudo, nondum tertiam partem unius milliaris Germanici aequat: nam 32. stadia, unum tantùm mediocre conficiunt milliare, &8. stadia unum milliare Italicum constituunt, id est 5000 pedes. Pariter &Plinius lib. 2. cap. 65. meminit, Dicaearchum Siculum, Aristotelis Auditorem, Geometram Clarissimum, sumtibus Regum Aegyptiorum, altissimos diversorum locorum Montes quoque mensurasse; interque alios Pelion, Montem Graeciae, omnium maximum deprehendisse, qui tamen non altior 1250. passibus, sive decem stadiis exstitit; veluti Eratosthenes animadverterat. Ejusdem ferè altitudinis, &Xenagoras, Eumeli filius, accuratâ adhibitâ investigatione, Olympum invenit: quem decem tantummodo stadiorum, &96. pedum Graecorum, sive 100. Romanorum esse, testis est Plutarchus, in Aemilio Paulo, fol. 479. Ubi idem Autor in hunc sensum scribere perrexit: Geometras certis ex fundamentis statuisse, nec Montes esse altiores, nec Mare profundius, decem stadiis. Neque Cleomedes Montium, neque Marium altitudinem 15. stadiis majorem, in lineâ perpendiculari, definivit; quae altitudo, propemodum dimidium aequat milliare Germanicum. Vide hac de re Eratosthenem Batavum, &quidem caput 17. Similiter &Geminus refert, in suis Elementis Astronomiae cap. 14, in Uranolog. Petavii fol. 55: Altitudinem Cyllenes, Montis altissimi Arcadici, nondum 15. stadiorum fuisse; &Satabyrii vel potiùs Atabyrii Montis, in Rhodo Insulâ siti, perpendiculum esse minus etiam stadiis quatuordecim. Veteribus, Recentiores nostrique seculi Mathematici, astipulantur, pro certo habentes, Montes terrestres adhuc esse decliviores; id quod ex Nuncio Sidereo patet, dum Galilaeus sic de altitudinibus Montium terrestrium disserit: Intellure nulli extant Montes, qui vix ad unius milliarii Italici altitudinem perpendicularem accedunt; id est, ad quartam partem, unius milliarii Germanici. Cui calculum suum addit Bettinus, in Apiario 8. Progymn. 6. propos. 3.