Latin
CAPUT IX
Johannes Hevelius, Selenographia 273
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. DE LUNAE PRIMAE AC NOVISSIMAE Phasi, nec non aliis nonnullis, quae circa hanc observationem, notatu digna occurrunt. Ostquam Luna per certum aliquod tempus abdita manet, &nusquam in Coelo apparet; non tantùm ob viciniam Solis; sed &quòd partem illuminatam sui hemisphaerii à nobis avertat; fit tandem, ut nobis terrae Incolis se praebeat jucundissimè conspiciendam. Hincque accidit, ut Luna, post coitum, vel citiùs vel tardiùs appareat. A me qui dem incumbente intermestris Lunae observationi, statim primâ die post conjunctionem cum Sole, fuit visa: ideoque operae pretium me facturum arbitror, si ab eâ primâ phasi ordiar, &sic caeteras sequentes omnes ordine numerem. Quandoquidem omnes illę gentes, quae annoLunari sunt usae, non solùm hanc primam Lunae apparitionem diligenter attenderunt, sed etiam numerum principiumque cujuslibet mensis ab eâ inierunt; quemadmodum ex Gemini libro de Elementis Astronomiae cap. 6. de Mensibus apparet; dum ait: Propositum fuit Veteribus Menses quidem agere secundum Lunam. Et paulò post: A Lunae illuminationibus appellationes dierum sunt denominatae. Haec inprimis Mensium ac dierum numeratio, à Iudaeis more fuit recepta, ut, quanquam suum computum Lunarem habuerint; nihilominus ta men, adducti antiquâ Majorum suorum consvetudine, festos suos dies ac Neomenias, non à verâ Luminarium Synodo, solenniter celebraverunt; verùm à primâ &novissimâ phasi, si ve Lunae apparitione, ubi scilicet primùm in Coelo post conjunctionem cum Sole aspectu percipitur. Quomodo verò haec observatio fuerit instituta, Rabbini eorum, &ex iis recentiores Chronologi, abundè tradunt. Quòd autem primus Lunae exortus plerumque non primâ die post interlunium; sed alterâ demum, saepe etiam tertiâ &quartâ, contingat; id omnibus Luna statim in sequenir die post suitum risa suit Populi complures Menses suos à LuHa primum visam, inchoáFunI. Judai licet uum cumpurum limarem habuerim. tamen primam phasin Lunae cujurlibet Mrusis. diligenter ebser varunt. bus eam observantibus patet.