Latin
272
Johannes Hevelius, Selenographia 272
Unproofread scanNot analysed yet
Italica in altum assurgunt, uti jam memini, calculoque rectè posito demonstravi: terrestres verò, vix ad dimidium milliare, in lineâ perpendiculari, elevantur. Insuper autem &maximi Montium sunt tractus, quoad longitudinem in Lunâ, qui instar Montium terrestrium latè extenduntur, ita ut Taurus Lunaris continuam serie ad 170. milliaria Germ. excurrat; Mons Sepher Lunae ad 150. mill. Germ. Apenninus Lunae, supra 100. mill. Germ. Iure igitur affirmari potest, Montes in Lunâ celsissimos, Vallesque profundissimas spatiosissimas extare; de quibus hac vice dixisse sufficiat. Atque eapropter caput praesens tandem aliquando concludimus, nosque ad explicationem ipsarum phasium convertimus: quâ occasione quidem statuimus, tum omnia illa, quae ad veram illarum explicationem spectant, proponere, tum circa quamlibet, particulatim, diversas jucundas, ac necessarias aliquot quaestiones, ratione materiae &instituti, movere, atque explicare: postremò verò etiam in phasium aspectu, omnia illa, quae hactenus nondum sufficienter explicata, atque enodata, sed superficietenus quasi dicta videntur, magis magisque elucidabo; quod &modò multò accuratius, faciliusque fieri posse censeo, cum ipsa omnium optima demonstratio, ex oculari contemplatione figurarum adjectarum, peti possit.