Latin
CAPUT IX
Johannes Hevelius, Selenographia 279
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusionis loco unum adhuc monebo, nixus fundamentis praesentis phaseos Lunae, de Montibus Lunae, quorum etiam suprà capite lexto facta est mentio: siquidem isti definitis temporibus etiam in ipsâ Peripheriâ Lunae, fiunt planè conspicui, ut intelligant tandem Peripatetici &vim nostrarum demonstrationum, quibus rem seriam defendimus, &contra imbecillitatem suorum argumentorum, quibus sententiam nostram oppugnant. Primùm, nemo ex Peripateticis, qui modò ejusmodi nascentem primamque phasin Lunae conspexit, ibit inficias, confinium lucis ac umbrae esse dissimile, asperum &inaequale. Deinde, ex superiori capite septimo abundè satis patet, spatium inter insignem illam Maculam Lunae, circa Peripheriam non procul a limbo ejus occidentali (quam melioris intellectus gratiâ Paludem Maeotidem appellamus) &inter extremam oram situm, esse, ob librationis motum, quandoque latius, quandoque etiam arctius. Omnium verò latissimum est illud spatium, Lunâ (ut antè quoque dictum) in signo Cancri versante, &quidem circa limitem Austrinum: arctissimum verò, cùm existit in Capricorno circa limitem Boreum, ita ut satis evidens detur differentia, inter maximam &minimam librationem Lunae, nimirum; 3 pars totius diametri Lunae, sicut id ex mo tu centri Lunae colligere licet. Insuper, postquam haec appo sita phasis Lunae, non procul à signo solstitiali aestivo, nempe principio Cancri contigit, utpote in 13. gradu Tauri, circa limitem Austrinum, sequitur spatium illud inter Peripheriam, &Paludem Maeotidem, tum quoque propemodum fuisse latissimum. Haec phasis etiam in medio, ubi maximè diversa conspicitur, censetur tricesima sexta pars Lunae. Ex quibus apparet, quòd in hoc Iconismo, confinium luminis &umbrae nondum eò perveniat, quo aliàs interdum, Lunâ in Capricorno circa limitem Boreum existente, Peripheriam terminari oportet, quodque ideo haec phasis ad sensum arctior fuerit, sicut antè memorata proportio haud obscurè innuit. Et licet concedamus, phasin hanc Lunae tunc aequè fuisse latam, atque est maxima &minima libratio, inter jam memoratam Paludem &Peripheriam, Lunâ versante in Cancro: tamen inde quoque De Mentibus Luna mPeripheriâ ejus, &de canisa spatis istine modo contractioris, modò latioris. Differentia inter maximam &minimam libra tionem Luna. est ra pars tetius diametri LunaE. quoque sequitur, hoc confinium eo ipso quoque tempore isthic fuisse, ubi aliàs vera &genuina Lunae Peripheria, ea existente in Capricorno, conspiciebatur.