Latin
CAPUT IX
Johannes Hevelius, Selenographia 280
Unproofread scanNot analysed yet
Quocircâ, quum haec ita revera se se habeant, veluti quilibet bono Tubo instructus, &hanc phasin probè lustrans, non diffitebitur; irrefragabili ratione sequitur, quòd etiam in Peripheriâ, quae interdum &quidem maximam partem aequalis &laevis apparet, magni altique Montes ac Valles profundae adsint, quemadmodum in aliis Lunae partibus, &quòd Luna in adversâ quoque medietate, sit aeque densa, scabra &gibbera, atque existit in aspectabili hemisphaerio; sicut ex sectione luminis &umbrae, velut antè dictum, manifestè deprehenditur; quodque insuper Montes circa Peripheriam, si non altiores, nec certè depressiores sint, quàm qui circa dimidiatam Lunam tempore Quadraturae animadvertuntur. Distantia quidem illuminatorum verticum Montium, non tanta hic videtur, quanta sub finem capitis praecedentis fuit determinata: at vero hujus rei quidnam caussae putas esse? Nihil scilicet aliud, quàm quòd haec sectio, quae Peripheriae vicina, obliquiùs à nobis spectetur, quàm reliquae centro propinquiores. Sed tamen non caret admiratione, quòd confinium illud, ob formam Lunae mirè rotundam, adhuc tam asperum videatur. Nam nullus Peripateticorum, quin haec scabra, &inaequalis facies, &superficies Lunae, reapse sic se se habeat, eo minùs dubitabit, quò meliori Tubo Optico munitus, ejusmodi phases diligenter fuerit contemplatus.