Latin
CAPUT X
Johannes Hevelius, Selenographia 283
Unproofread scanNot analysed yet
terea ad lumen Lunae primarium, accedit etiam secundarium, quòd tempore Plenilunii, prae reliquo corpore, solet esse lucidissimum, &maximum; sicut de hoc, capite 12. pluribus agetur: proinde utriusque beneficio, Luna eò citiùs poterit deprehendi. Omnium autem optimè haec res speculatori veteris ac novae Lunae succederet, si se se in jugum excelsioris Montis reciperet, ubi foret extra inferiorem aëris regionem, quae radios Solares plurimùm intercipit, &oculos nostros nonnihil obscurat, constitutus: quippe Kepplerus etiam in Astronomiae Parte Opticâ cap. 6. lect. 11. nihil prohibere scribit, Lunam in ipso conjunctionis articulo, juxta Solem in Coeli medio cerni, cùm limitem alterum peragrat. Nunc autem ad ipsam effigiem phaseos corniculatae accedam, &,quae circa eam sunt animadversione digna, monebo. In priori phasi, magna quidem asperitas, tam in illuminatâ par te, quàm sectione umbrae, deprehendebatur, nondum tamen aliquam pervulgatam Maculam, Montes vel Maria, licebat videre, quum esset valde tenuis pars luminosa, praeterea limbo Lunae maximè vicina. In hac posteriori verò observatione Lunae secundae, jam aliquot Montes non ignoti, projicientes in Valles, circa latus occidentale Montium, lat nigricantem umbram, conspiciebantur; quales sunt, Mons Nerosus, Insula major Caspii, Montes Hippoci, Mons Sanctus, Montes Alani, M. Alauni &alii. Inter caetera hic consideratione aliqua digna occurrit etiam hoc, Montes Alanos, Paludem cingentes Maeotidem, non esse reliquorum Montium infimos; verùm satis editos: idque ex eo colligitur; quoniam cacumina eorum, in illuminatâ parte Lunae insigniter prominebant, etiamsi tum temporis à Peripheriâ nondum longè abessent. Deinde quoque notabile est, quòd adeò aequale segmentum Paludem Maeotidis transeat, unde certè stabiliri potest minimùm aliqua convenientia, inter illam partem &nostrates aquas, respectu materię, si non revera naturales aquae esse debeant: quia horizon isthic (qui confinium luminis &umbrae repraesentat) laevis &aequabilis spectatur. Adhaec autem memorandum à nobis est, quòd Palus jam saepiùs dicta, quum primùm in conspectum veniret, colore tam debili esset, ut in subsequentibus phasibus obscurior evaderet, &magis magisque ad nigritiem tenderet.