Latin
CAPUT X
Johannes Hevelius, Selenographia 284
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio hujus mutationis, jam aliquoties tacta, &aspectus obliquitati tributa est. Nigras autem Maculas in occidentali latere Paludis se ingerentes, existimo esse umbras à diversis editis Montibus Alani, Maeotidem circumdantibus, projectas &profectas. Quod autem umbra non cohaereat, forsan haec caussa potest esse, vel, quòd unus altero Monte sit declivior, vel, quòd singuli sua habeant distincta spatia. Jam tria illa nitida parva puncta, in inferiori cuspide Lunae, &in ipsa fermè Peripheriâ; haud dubiè sunt peculiaria quaedam cacumina Montium altiorum, prae reliquis inprimis conspicua; quae argumento sunt, in ipsâ Lunae circumferentiâ dari Montes planè insignes. Denique &spatium illud inter Paludem Maeotidem &Peripheriam, quoad latitudinem est considerandum: illud enim, uti jam suprà dictum fuit, quotidie vel latius vel angustius sit, ad normam videlicet motus librationis Lunae. Postquam igitur haec phasis Lunae in 14. gradu Arietis, latitudinem obtinet Australem quatuor propemodum graduum, ideo hoc spatium ita est comparatum, ut ex eo lacum minorem occidentalem aestimare liceat: in cęteris sequentibus phasibus, id spatii longè sequius affectum deprehendimus, quod ipsae oculis usurpatae luculenter ostendent.