Latin
CAPUT XI
Johannes Hevelius, Selenographia 284-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. DE LUNAE FALCATAE CRESCEN TISPHASI. Quòd Cornua sive Cuspides, nascentis &recentis, vel veteris &decrescentis Lunae, magis uno tempore sint acutiores, vel obtusiores, quàm alio, etiam vulgo notum est, ita ut ruris alumni, ex forma cornuum Lunae statum aëris in sequentem diem colligant &praesagiant. Cùm, namque cornua sunt probè acuminata, tum bonam claramque auram sibi pollicentur: sin autem contrà sunt valde obtusa, tunc Coelum nubilum, turbidum, ventosum &pluviam praedicant: idque omen, vix adeò est lubricum &incertum. Siquidem vila à nobis cornua Lunae obtusa, arguunt aërem plenum crassorum vaporum, &humorum.