Latin
CAPUT XII
Johannes Hevelius, Selenographia 297
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &ideo Eclipses Solis in Lunâ non tantùm possunt evenire totales, ut ut apud nos sint rarissimae: verùm etiam totales cum morâ. Etenim hoc in positu, Selenitis non solùm diameter Solis apparens fit contractior; sed &diameter Terrae, quae est longè major, quàm Lunae, ob viciniam distantiam ad Lunam latiùs patet, grandiorque est, quàm nobis diameter Lunae visibilis apparet. Hancque ob caussam saepiùs hujuscemodi Eclipses SoCur Veteres lis cum morâ in Lunâ eveniunt. Ex quibus etiam intelligere Lunam Anri chiona crelicet, quòd Veteres Philosophi, utpote Oecetes Pythagoreus, diderint? &Philolaus (veluti Plutarchus lib. 3. de Placitis Philosophorum cap. 11. meminit) &alii non adeò absurdè Lunam appellaverint Antichtona, quasi Terrae nostrae oppositam dixeris: quemadmodum etiam Franciscus Patritius lib. 20. Pancosm. non absonâ ratione scribit: Luna ergò Terra esto, &Terra nostra esto Luna, neque duae hae Terrae, sive duae hae Lunae, à conditore frustrà sunt conditae: similitudine enim mutuâ, altera alteram fovet, &sibi invicem favent, &influxus, quibus &ipsae, &utriusque partes, tum vivant, tum conserventur, altera ab alterâ suscipiunt. 4. Porrò, quia haec speculatio per se adeò foecunda est, ut se se latè diffundat, idcirco non dubito, quin B. Lector, perceptâ unius quaestionis solutione, mihi statim aliam sit propositurus. Quandoquidem enim asserui, Terram nostram in Lunam posse Eclipses quandoque inducere, interdum autem lumine plenam, interdum diversis phasibus distingvi eandem Terram: quamobrem forsan etiam lubebit scire, quid igitur de Selenita in hac sentiam quaestione: utrùm Selenitae, consimili modo in Ter κάeq, Mculas &quirâ nostrâ illuminatâ à Sole, Maculas deprehendant, ut nos in dem multò Lunâ, nec ne? Ad hanc iterum liquidò affirmando respondeo. pluroώρa. diores, quàm Sicut enim nos in Lunâ diversas conspicimus Maculas, qua- no in Lani rum aliae sunt clariores, aliae obscuriores, aliae magis elevatae, pessunt mmerare aliae planiores, imò multis in partibus à se invicem distinctae: ita quoque sine dubio Terra diversas in Lunâ praesentat Maculas: Terra continens, unà cum Montibus ac Vallibus, Maculas evidentiores exhibet: Lacus autem sylvae, Paludes, ad aliquam nigredinem vergunt: Maria verò magnique fluvii omnium maximè circa Plenilunium nigrescunt: at in reliquis phasibus, Valles ob umbram majorem, nigricantem colorem referunt. Adhaec planè mihi persvasum habeo, quòd Maculae Terrae in globo Lunae magis sint perspicuae, &cum admiratione spectandae, non solummodo, ob multitudinem Montium editorum; verùm etiam complures maximas Urbes, Flumina &Maria (quae hîc longè quantitate Maculas Lunae excedunt) &ob multas Insulas magnas &parvas: eò quòd Terra sit quadragies, &bis major Lunâ.