Latin
CAPUT XII
Johannes Hevelius, Selenographia 298
Unproofread scanNot analysed yet
Quocircà Maculae istae Terrae, non aliter se se in Lunâ, tum quoad speciem &formam earum, tum etiam, quoad confinium lucis &umbrae, nec non reliquas apparentias, quàm Maculae Lunares, praesentant. Quà sequentia tamen permagnum occurrit discrimen, Maculae terrenae non diu uno in loco persistunt, &ideo non sunt apparitionis perpetuae, quemadmodum nobis Maculae Lunae fermè incommutabiles permanent: Terra namque, ob suum motum diurnum, quem 24. horis perficit, semper aliam atque aliam faciem singulis horis, imò momentis, Selenitis exhibet: imò non aliter illis videtur, quàm si Maculae ab occasu in ortum moveantur, utpote quae periodum suam spatio 24. horarum absolvunt: hinc enim magnae &repentinae mutationes existunt. Jam certa Macula in finitore occidentali conspicitur: elapsis aliquot horis cernitur in medio disci Terrae; dehinc circa ortum. Circa finitorem istae Maculae contractiores, &obscuriores apparent, quàm circa medium: quin &singulis elapsis 12. horis in Plenilunio Terrae, sive Pleniterrio, aliae Maculae, aliaque facies se se exserit. Insuper Terra quoque Lunae Incolis alio tempore clarior, quàm alio affulget: illustriorque apparet, si hemisphaerium Terrae, in quo Europa, Asia &Africa sitae sunt, se se ad Selenitas convertat, quoniam in illis partibus Orbis Terrarum plures Montes, Valles &Urbes adsunt: concontrà multò debilius est terrae lumen, si circumvolvatur alterum hemisphaerium, in quo est America: siquidem in occasu reperitur Mare Pacificum, in Oriente Oceanus Atlanticus &Aethiopicus, ita, ut tunc plùs aquae, quàm Terrae sit conspicuum.