Latin
30
Johannes Hevelius, Selenographia 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Anton. de Dominis cap. 7. 1. Ex quibus quatuor principiis sequentia demonstrare non est difficile. In diagrammate C, penes A esto a bc Polemoscopium, dg unum speculum in tubo curvato, &alterum speculum sub cavernulâ e f. objectum perpendiculare est Ou. Ex istis duobus punctis, incidunt duo radii in speculum de in g&h. Iam, quia certum est, quòd angulus reflexionis (sicut paulò ante principium secundum Catoptricorum docuit) sit angulo incidentiae aequalis; sequitur, quod, si duo haec puncta sub uno angulo 45. grad. in speculum de incidunt, necessariò reflexi sub eodem angulo in speculum C fincidunt, ita, ut quilibet radius in puncto incidentiae quasi peculiarem angulum rectum constituat, velut ex g &h apparet, siquidem punctum O objecti, in inferiori speculo ad f, &u ad C in se ipsum reflectitur; ideoque, quando id per foramen intueor, in genuinâ suâ formâ, nempe erectâ &perpendiculari mihi apparet, si nimirum specula in lineâ parallelâ sibi sint opposita. Atque hoc modo fit visio directa. 2. Quod visionem attinet, proponitur ea in C &D. Nam 3 insorm!