Latin
51
Johannes Hevelius, Selenographia 51
Unproofread scanNot analysed yet
inclinata. ex hac perspicitur, quòd speculum sit conversum, &oculus in superiori vel inferiori parte inspiciat, unde radii non directi, sicut ante, sed planè inclinati in inferiori speculo, o scilicet versus sinistram (in figurâ C) u verò dextram versus appareant, &hinc objectum conspicitur supinum. Idem fit apud D, converso instrumento, ita ut o in dextrâ parte &u in sinistrâ pręsentetur. 3. Quomodo verò fiat inversa visio, ex iconismo B non po3. In forma luversam. test esse obscurum. Etenim, quoniam inferius speculum penitus est inversum, &oculus interiori parti est applicandus, ideoque punctum objecti inferius u incidit in speculum C f &fit superius, o verò quod superius erat, inferius existit ratione oculi. Sed, quia haec sunt intellectu facilia; idcircò nolumus hîc esse prolixiores. Quando autem sufficienter in hoc capite, non tantùm de Polemoscopio, sed &de reliquis Tubis, inprimis autem de Telescopio actum est; restat, ut etiam doceatur, quomodo Telescopium siderum observationibus sit commodè adhibendum &quid hujus ope intra paucos annos fuerit in coelo detectum, de quibus omnibus in capitibus subsequentibus dicetur fusiùs.